Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Petilianus dixit: Ac ne se uindicet a delicto qui laicus est, hoc interdicto tenetur: ne communices peccatis alienis.
Augustinus respondit: Erras ut dicitur toto caelo per superbiam, dum non uis communicare orbi terrae per humilitatem. nam neque hoc laico dictum est et nescis quemadmodum dictum sit. ad Timotheum apostolus cum scriberet, hoc monebat eundem ipsum Timotheum, cui alio loco dicit: noli [*]( 8 cf. Len. 16. Hebr. 9, 7. Parm. II 7, 14 12 cf. I Reg. 2, 25 15 cf. Act. 14, 22 18 I Ioh. 2, 1-2 25 I Tim. 5, 22 31 I Tim. 4, 14 ) [*]( 17 dicentem v 30 thimotheum Q )
Petilianus dixit: Hac itemque sententia ipse apostolus comparat conscientiae malae consortes: et qui faciunt ea, inquit, et qu\'i consentiunt talia facientibus digni sunt morte.
Augustinus respondit: Quomodolibet ea dixeris, non curo; uera sunt haec, et hoc est quod catholica docet, multum interesse inter consentientes quibus haec placent et tolerantes quibus haec displicent. illi enim palea fiunt, dum paleae sequuntur sterilitatem; illi triticum (cum) sint, expectent, ut segregentur, Christum uentilatorem.