Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Petilianus dixit: Ecce uobis plenissimum documentum, quod christiano non liceat in pernicie aliena [*]( 4 cf. Matth. 4, 6-7 11 cf. Luc. 24, 47 ) [*]( .1 ita repugnantes] uitare pugnantes 0 8 malefacta v 9 hac Ornl 11 ille] ipse PQtJ 19 contemini Pm1 21 perraitteretis Pv 23 ernentibus scripsi seruientibus Om1 se(-ae-)uientibus cet. v 27 non addidi )

120
uersari. disciplinae autem huius initium Petro est constitutum, sicut scriptum est: percussit Petrus auriculam serui principis Iudaeorum et abscidit eam. dixitque illi Iesus: Petre, reconde gladium tuum in theca; qui enim gladio utitur, gladio morietur. *

Augustinus respondit: Cur ergo tali uoce non compescitis arma circumcellionum? an praeter euangelium uos loqui arbitremini, si dixeritis: (qui fuste usus fuerit, fuste morietur\'? date ergo ueniam, quia nec illos, a quibus Marculum praecipitatum esse querimini, potuerint prohibere maiores nostri. neque enim scriptum est in euangelio: (qui aliquem praecipitauerit, praecipitio morietur\'. atque utinam, sicut illa uel falsa uel transacta sunt, sic istorum ligna cessarent! quamquam fortasse irascimini, quod legionibus uestris etsi non legibus, saltem uerbis subtrahimus armaturam, quia eas solis saeuire fustibus dicimus. uetus quippe ista eorum militia fuit, nunc autem nimium profecerunt. nam inter uinulenta conuiuia et cum feminis maritos non habentibus liberam comitandi uagandi iocandi bibendi pernoctandi licentiam non solum fustes tornare, sed etiam ferrum uibrare et fundas circumagere didicerunt. sed cur eis non dicam — quo animo dicam et quo illi accipiant nouerit deus —: (insani, gladius Petri quamuis adhuc carnali motu animi, tamen pro Christi corpore in -corpus persecutoris exertus est; uestra uero arma aduersus Christum diuisa sunt, corpus eius cui ille caput est, id eat ecclesia eius, per omnes gentes est. ipse hoc dixit et ascendit in caelum, quo eum furor Iudaeorum sequi non potuit, et membra eius in corpore quod ascendens commendauit furor uester oppugnat. pro istis membris aduersus uos saeuiunt et uobis resistunt, quicumque in catholica paruae adhuc fidei eo [*](2 Mattb. 26, 51-52 25 cf. Col. 1, 18 26 cf. Act. 1, 8 ) [*]( 1 initium haius Pnil 4 teca Q 6 non tali uoce v 7 cercicelionum Oml circicellionum 0m2 16 militis scripti malitia codd. tI, cf. p. 114, 29 17 uinolenta PQv 19 pemoctcndi Oml 25 eius] uero PQv enim coni. Engdbreckt cui] caius PQ 28 ascendit 0 )

121
animo sunt quo tunc Petrus fuit, cum ferrum pro Christi nomine strinxit. sed multum interest inter uestram persecutionem et istorum. uos similes estis seruo sacerdotis Iudaeorum, quia seruientes principibus uestris aduersus ecclesiam catholicam id est aduersus Christi corpus, armamini; isti autem tales: sunt qualis tunc Petrus fuit, qui pro Christi corpore, id est pro ecclesia, etiam corporaliter pugnant. sed si ipsis dicitur ut quiescant, sicut Petro tunc dictum est, quanto magis nobis dicendum est, ut haeretico furore deposito ad ea membra pertineatis pro quibus illi sic dimicant! sed laesi a talibus etiam nos odistis et, tamquam aures dexteras perdideritis, Christum sedentem ad patris dexteram non auditis.\' sed quibus loquar aut quando eis loquar, quibus nec horam inuenio uinum etiam mane ructuantibus siue iam ebriir siue adhuc? quin immo et minantur non solum illi, sed de illis etiam episcopi ipsorum, parati negare ad se pertinere quod fecerint. donet nobis dominus canticum graduum quo dicere possimus: cum his qui oderant pacem eram pacificus; cum loquebar eis, deb e II a ban t me gratis. dicit enim hoc corpus Christi, quod per totam terram ab aliis hic, ab aliis alibi et ab omnibus aliis atque aliis ubicumque sunt haereticis oppugnatur.

Petilianus dixit: Ergo, inquam, mortem pro fide subeundam constituit quam cuiquam pro communione faciendam. christianitas enim mortibus proficit. ?nam nemo fidissimus uiueret, si mors a fidelibus timeretur. dicit enim dominus christus: si granum tritici cadens in terram non moriatur, solum remanet; si autem moriatur, multum faciet fructum.

Augustinus respondit: Uellem scire quis primo de parte [*]( 17 Ps. 119, 6-7 26 loh, 12, 24-25 ) [*]( 3 sacerdoti Oml 9 hereticorum Pml 10 illi om. P 14 ructantibna PQ 17 oderunt PQo, cf. p. 3, 15 18 eis] illis eis 0 (illia fort. e Uulgata) 21 opugnatur 0 24 facienda 0 25 fidelissimus PQv (fidissimus etiam Louan. cod. Endouienris) uiuit Pml 26 dominus d Oml 27 manet v alt. emoriatur Q 28 fructum facit v )

122
uestra se praecipitauerit. ualde quippe illud granum fertile fuit, unde tanta seges praecipitatorum cadauerum pullulauit. sane cum uerborum domini memineritis, quia se dixit granum moriturum et multum fructum fructum, quare ipsi fructui, quod per totum mundum feracissime prouenerit, inuidetis et ei zizaniorum uel paleae crimina, uel quae audistis uel quae finxistis, obicitis?