Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Petilianus dixit: Sed uos spinas atque zizania, non semina spargitis, cum quibus uos in summo iudicio deceat concremari. non maledicimus;, sed omnis spinosa conscientia dei sententia sic tenetur.

Augustinus respondit: Saltem commemoratione zizaniorum simul tibi et triticum ueniret in mentem, quia utraque per agrum iussa sunt crescere usque ad messem. uos autem oculum maliuolentiae in zizaniis acriter figitis et contra sententiam Christi ea sola per orbem terrarum excepta Africa creuisse contenditis.

Petilianus dixit: Ubi est quod dicit dominus Christus: si acceperis alapam, praepara et alteram maxillam? ubi est illud quod sputa in facie passus est, qui sputo suo sanctissimo caeci oculos patefecit? ubi est quod dicit apostolus Paulus: si quis uos in faciem caedit? ubi est quod iterum diciti: in plagis super modum, in m.ortibus frequenter, in carceribus abundantius? quae pertulit memorat, non quae fecit. suffecerat fecit christianae a Iudaeis haec fieri: cur haec miseri perpetratis?

Augustinus respondit: Itane uero uos accepta alapa praebetis alteram maxill] am P non istam uobis famam furiosa uestra agmina per totam Africam cum terribili turpitudine passim uagantia compararunt. utinam uobiscum paciscerentur homines, ut saltem secundum ueterem legem oculum pro [*]( 13 cf. Matth. 13, 30 19 Matth. 5, 39 22 II Cor. 11, 20. 23 31 cf. Dent, 19, 21 ) [*]( 5 ueracissime v 12 saltim codd. 13 ueniet 0 15 maleuolentiae v 17 contempditis (sic) 0 23 supra PQv et Uulg. )

123
oculo, dentem pro dente peteretis, non pro auditis uerbis fustes erigeretis!