Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Petilianus dixit: Neque enim dominus deus humano sanguine aliquando laetatus est, cum occisorem fratris Cain in uita carnifice uoluerit permanere.
Augustinus respondit: si occisori fratris deus noluit inferri mortem, sed relinqui carnificem uitam, uide ne forte hoc sit quod, cum regis cor in manu dei sit, unde multas ad uos commonendos et corripiendos leges ipse constituit, nulla [*]( 1 Prou. 14, 28 3 tue, 24, 46—47 20 Act, 1,8 29 cf. Prou. 21, 1 ) [*]( 1 diminutione Qv 6 ihertm Q 11 elegisse v 14 scitis P 16 cerciceliones Oml circuncelliones Q 17 nos (del.) scismatici ncs Q 19 respondebit Q 23 correptus] correctus (mc) Q 25 fratrem Oml 26 carnificem Oml 30 commouendos Pml )
Petilianus dixit: Monemus uos ergo, si libenter audiatis, et si non libenter accipitis admonemus, quia dominus Christus non occidendi formam sed moriendi christi- [*]( 6 Ex. 32, 31-82 18 Mal. 1, 11 20 cf. Ps. 112, 5 21 Ps. 49, 14 24 1 Ioh. 3, 15 ) [*]( 2 pertinacia Oml 10 iubet PQ 16 ammouebitur Oml 19 ostenlitis uestras Pml 26 cercicelionum Oml circuncellionum Q (passim) )
Augustinus respondit: Utinam formam eius sequerentur martyres uestri! non se praecipitarent, quod ille diabolo suggerente non fecit. uos autem cum maiores nostros etiam defunctos falso testimonio persequimini, ubi accepistis hanc formam? quod nos ignotorum criminibus maculare conamini, cum uestrorum mala facta notissima uobis obesse nolitis, ubi accepistis hanc formam? sed nimium superbimus, si de nobis succensemus, cum aduersus ipsum dominum uos falsum testimonium dicere uideamus, quandoquidem ille ecclesiam suam per omnes gentes et promisit et exhibuit et uos contradicitis. hanc uero formam nec ab ipsis Iudaeis persecutoribus accepistis; illi enim persecuti sunt carnem ambulantis in terra, uos euangelium sedentis in caelo. quod euangelium mitius pertulit saeuientium regum flammas quam uestras patitur linguas; nam illis incendentibus unitas mansit, uobis loquentibus manere non potuit. qui uerba domini exusta cupiebant aboleri, non credebant posse lecta contemni. non ergo illi in euangelio exercerent flammas suas, si eis contra euangelium promitteretis linguas uestras. in illa persecutione euangelium Christi ab aliis saeuientibus quaerebatur, ab aliis metuentibus prodebatur, ab aliis eruentibus incendebatur, ab aliis diligentibus abscondebatur, nullis contradicentibus oppugnabatur. sceleratiores uobis persecutionis partes transacta gentium persecutione seruastis: qui Christi nomen persequebantur Christo (non) crediderunt, qui propter Christi nomen honorantur Christo contradicunt.