Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Augustinus respondit: Diligentius quaere quomodo dictum et quomodo intellegendum sit testimonium quod de [*](2 Matth. 23, 3 7 Eccli. 31, 30 12 Matth. 8, 21-22 25 Matth. 12, 45 ) [*]( 1 deputatur Q 3 enim] autem 0 6 baptitizauit 0 9 dure om. PQs aseernit PQv 10 habentem spiritum] habet christum 0 11 interpunxi cum. Q manifestat, euangelio protestante. ait eee. v 17 quidem] quid est codd. 18 ut om. Otnl 22 iusto] iuxta codd. baptismum Om2PQ, cf. p. 14, 11 26 deteriore Pml )
28
scriptura posuisti. nam quia mortui solent mystice appellari omnes iniqui, manifestum est; sed Christus, cuius est baptisma uerum, quod propter hominis uitia dicitis falsum, uiuit sedens ad dexteram patris et nec ipsa carnis infirmitate iam morietur et mors ei ultra non dominabitur. cuius baptismo qui baptizatur, non a mortuo baptizatur, et si forte ministri, operarii dolosi, sua quaerentes, non quae Iesu Christi, et euangelium non caste annuntiantes et Christum per contentionem et inuidiam praedicantes, propter iniquitates suas mortui sunt appellandi, sacramentum tamen dei uiui nec in mortuo moritur. mortuus enim erat Simon ille a Philippo in Samaria baptizatus, qui donum dei uolebat pecunia comparare, sed uiuebat ad eius poenam baptisma quod habebat.