Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Petilianus dixit: Et iterum: qui baptizatur a mortuo non ei prodest lauatio eius, non mortuum corpus exanime nec hominis funus dure porrectum adseruit esse baptistam, sed dei non habentem spiritum qui mortuo comparatur, sicut alio loco discipulo manifestat. euangelio protestante ait discipulus eius: domine, permitte mihi sepelire patrem meum; ait illi Iesus: sequere me, et sine mortuos, mortuos suos sepeliant. pater discipuli non erat bapti:atus, paganum paganis addixit. nisi hoc de infidelibus dixerit, mortuus mortuum non potest sepelire. mortuus igitur quidem non aliqua morte, sed uita sua percussus. nam qui sic uiuit ut reus sit, uita mortua cruciatur. a mortuo igitur baptizari hoc est mortem sumpsisse, non uitam. agendum nobis et dicendum est, quatenus traditor uita mortuus habeatur, mortuus est ille qui baptismo uero nasci non meruit, mortuus est ille similiter qui iusto baptismo genitus mixtus est traditori. ambo uitam baptismi non habent, et qui numquam penitus habuit et qui habuit et amisit. dicit enim dominus Iesus Christus: aduenient in eum septem spiritus nequiores et erit homo ille deterior priore.