Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Quam sit autem falsum quod dicis: ambo uitam baptismi non habent, et qui numquam penitus habuit et qui habuit et amisit, hinc licet aduertas, quod, qui baptizati apostatant et per paenitentiam redeunt, non eis redditur baptismus, quem si amitterent redderetur. mortui sane uestri quomodo baptizant secundum sensum uestrum? an mortui non sunt — ut cetera taceam et dicam quod omnibus notum atque cotidianum est — ebriosi, cum de uidua dicat apostolus: quae autem in deliciis agit uiuens mortua est? deinde in illo concilio uestro, quo Maximianum cum suis auctoribus uel suis ministris damnastis, excidit tibi quam eloquenter dixeritis: Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena suntlitora, quibus in ipsa morte maior est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam nec ipsam inueniunt sepulturam? et amen unus eorum Felicianus utrum reuixerit uos uideritis, secum [*]( 4 cf. Rom. 6, 9 6 cf. II Cor. 11, 13 7 cf. Phil. 2, 21 cf. Phil. 1, 17. 15 11 cf. Act. 8, 13. 18. 19 14 p. 27, 23 21 I Tim. 5, 6 25 Sententia concilii Bagaiensis, cf. p. 11, 7 ) [*]( 15 penitus] add. non Q 16 auertas (hnl 18 redderentur Oml 28 inueniunt codd., ut est p. 11, 10 et Gaud. I 39, 54, inuenerunt v, ut Cresc. IIII 63, 77 )

29
tamen apud uos intus habet quos foris mortuus baptizauit sicut ergo a uiuo baptizatur qui uiui Christi baptismo induitur, sic a mortuo baptizatur qui mortui Saturni uel cuiuslibet alterius baptismo inuoluitur, ut interim cito dicamus, quomodo uerba quae posuisti sine cuiusquam nostrum angustia possint intellegi. nam sicut accipiuntur a uobis, non uos explicare, sed nos uobiscum implicare contenditis.