Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Augustinus respondit: Omnis homo, etiamsi non sit suis criminibus reus, alterum non facit innocentem, quia non est deus. alioquin si ex innocentia baptizantis expectatur ut fiat innocentia baptizati, tanto erit quisque innocentior, quanto innocentiorem a quo baptizetur inuenerit, et tanto ipse minus erit innocens, quanto et ille a quo baptizatur; et si forte contra aliquem tenet odium qui baptizat, hoc et illi qui baptizatur imputabitur. ut quid ergo miser currit ad baptismum? ut ei dimittantur peccata sua an ut imponantur aliena? an sicut nauis mercatoris alia ponat, alia suscipiat? arborem autem bonam et fructum eius bonum et arborem malam et fructum eius malum homines solemus intellegere et opera eorum, sicut consequenter ostenditur in uerbis quae tu quoque commemorasti: bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. cum autem dei uerbum praedicat aut dei sacramentum ministrat, non de suo, si malus est, [*](6 Quae cu,n-18 profert mala] Cresc. III 11,14 8 Matth. 7, 17. 16 10. 27 Mattb. 12, 35 ) [*](4 regeneretur Om2 v annuntiet (sic!) Oml regeneratetur PQ 5 steritate 0 9 fructus malos P 29 nerbum dei PQ aut om. PQv 30 non de—ministrat om. PQ )