Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Sed quomodo et de istis securi erunt, si conscientia dantis attenditur quae latet oculos accepturi? ita secundum eorum sententiam fit salus illa spiritalis incerta, dum contra scripturas sanctas, quae dicunt: bonum est confidere in domino quam confidere in homine et: maledictus omnis qui spem suam ponit in homine, spem baptizandorum auferunt a domino deo et in homine ponendam esse persuadent. unde fit omnino, ut non incerta, sed prorsus nulla sit salus, quia domini est salus et uana salus hominis. itaque quisquis in homine spem posuerit, etiam quem iustum et innocentem nouit, maledictus est. unde et apostolus Paulus eos, qui dicebant se Pauli esse, obiurgat et dicit: numquid Paulus pro uobis crucifixus est aut in nomine Pauli baptizati estis? [*](19 Pe. 117, 8 2J Hier. 17, 5 24 Ps. 3, 9 Ps. 59, 13 27 I Cor. 1, 18 ) [*]( 2 quis v perfidiam] fidem P 5 quis v 9 cum scelerati 0 cnra aceforfttis PQ 16 ai om. 0 17 attendit 0 19 damiDam et 20 hominem Cresc. III 9, 9 20 in homine] in domino Oml )