Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Unde igitur abluendus est qui accipit baptismum, cum dantis polluta conscientia est et hoc ille qui est accepturus ignorat, praesertim cum addat et dicat: nam qui fidem a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum? ecce stat perfidus baptizaturus, at ille qui baptizandus est perfidiam eius ignorat; quid eum accepturum esse arbitraris, utrum fidem an reatum? si dixeris \'fidem\', concedes posse fieri, ut a perfido quisque fidem percipiat, non reatum, et falsum erit illud quod dictum est: qui fidem, a perfido sumpserit non fidem [*]( 6 cf. II 2, 4 13 ait-26 reatum] III 19, 22 cf. II 3, 6 con- scientia-15 conscicntiam] Cresc. IIII 12, 14 25 cf. II 4, 8 ) [*]( 13 quae scripsi, item lin. 16 qui codd. v 26 stat] namque 0 28 euml enim Pm1 30 fidem. percipiat] percipiens fidem 0 )

5
percipit sed reatum. inuenimus enim fieri posse, ut etiam a perfido fidem quisque percipiat, si pel\'fidiam dantis ignoret. non enim ait: \'qui fidem a perfido manifesto uel cognito sumpserit\', sed qui fidem, inquit, a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum, quod utique falsum est, quando quisque a latente perfido baptizatur. si autem dixerit: \'etiam cum baptizator perfidus latet, non ab eo fidem percipit sed reatum\', rebaptizent ergo illos, quos ab eis baptizatos esse constiterit, qui diu apud ipsos conscelerati latuerunt et postea proditi conuictique damnati sunt.

Eo quippe tempore quo latebant quoscumque baptizauerunt, non eis potuerunt fidem tradere sed reatum, si, quisquis fidem a perfido sumpserit, non fidem percipit sed reatum. ergo baptizentur a bonis, ut possint fidem percipere, non reatum.