Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Quapropter si errabant illi et nisi corrigerentur perirent, qui uolebant esse Pauli, quae tandem spes eorum est, qui quaerunt esse Donati? id enim agunt isti, ut origo, radix et caput baptizati non nisi ille sit a quo baptizatur. ita fit ut, quoniam plerumque qualis sit baptizator incertum est, incerta origine, incerta radice, incerto capite spes etiam omnis incerta sit. et cum fieri possit ita esse conscientiam dantis, ut scelerata atque maculosa sit et hoc ignoret accipiens, consequenter fit, ut scelerata origine, scelerata radice, scelerato capite spes quoque baptizati uana etinanis existat, quippe cum iste in epistula sua ponat et dicat: omnis res enim origine et radice consistit, et si caput non habet aliquid nihil est, cumque originem et radicem et caput baptizati hominem a quo baptizatur uelit intellegi, quid prodest misero baptizato, quod ignorat quam malus sit baptizator eius ? ignorat enim se malum habere caput aut omnino se esse sine capite. tamen quae spes est illi, cui siue scienti siue nescienti caput pessimum aut nullum est? numquid ipsa ignorantia fit ei caput, cui suus baptizator uel malum caput uel nullum est? at hoc quisquis putauerit, uere sine capite est.