Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Uestros autem fructus si consideremus, omitto tyrannicas in ciuitatibus et maxime in fundis alienis dominationes, omitto furorem circumcellionum et praecipitatorum ultro cadauerum cultus sacrilegos et profanos, bacchationes ebrietatum et sub uno Optato Gildoniauo decennalem totius Africae gemitum; omitto ista, quia sunt in uobis quidam qui haec sibi displicere ac semper displicuisse proclament. sed ea se dicunt, quia comprimere non possunt, pro pace tolerare; ubi se iudicio suo condemnant, quia, si amarent pacem, non discinderent unitatem. nam quae tanta dementia est pacem in ipsa pace uelle relinquere et eam in dissensione uelle retinere? itaque propter eos, qui mala eiusdem partis Donati, quae omnes uident et reprehendunt, fingunt se non uidere, usque adeo ut etiam de ipso Optato dicant: \'quid fecit? quis eum accusauit? quis conuicit? ego nescio, nou uidi, non audiui\' — propter hos ergo, qui se manifesta ignorare confingunt, exorti sunt Maximianistae, in quibus eis oculi pateant et ora claudantur: aperte se separant, aperte altare contra altare erigunt, aperte in concilio sacrilegi et uiperae et ueloces ad effundendum sanguinem et Dathae et Abiron et Corae comparandi appellantur et asperis uerbis detestati damnantur, aperte recipiuntur rursus in honoribus suis cum baptizatis suis. hi sunt fructus [*]( 1 nihil prodellBe-3 reetituitur] Cresc. IIII 62, 76 4 cf. II 16, 36 ) [*]( 1 iis v fori Oml 2 probari scripsi probatpr codd. v, cf. Cresc. I. c. quia] quod v 3 numquidj nnmquam v 4 ista om. PQ 8 obmitto 0 10 cercicellionura 0 circicellionum P circellionum Q 11 baccationes codd. 17 diaciderent 0 21 etiam om. PQ 27 datae OmlPml datan Pm2 Dathan v core 0 chorae P chore Qv )