Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Postremo testamentum a quibusdam persecutionis tempore flammis traditum perhibetur: nunc undecumque prolatum est recitetur. certe in exordio promissionum testatoris id inuenitur Abrahae dictum: in semine tuo benedicentur omnes gentes, et hoc quid sit uerax interpretatur apostolus: in semine, inquit, tuo quod est Christus, nullius traditio fidem dei euacuauit. communicate omnibus gentibus et tunc uos testamentum a pernicie flammarum conseruasse gloriamini. si autem non uultis, quae pars potius credenda est quod testamento institerit exurendo, nisi quae non uult consentire prolato? quanto enim certius sine aliqua temeritate sacrilega ille traditoribus successisse iudicatur, qui nunc lingua persequitur testamentum, quod illi flamma persecuti perhibentur!

Obicitis persecutionem: respondent uobis frumenta dominica: \'aut iuste factum est aut palea nostra fecit.\' quid ad haec dicitis? obicitis quod baptismum non habeamus: respondent uobis eadem frumenta dominica formam sacramenti etiam intus quibusdam nihil prodesse, sicut Simoni mago baptizato [*]( 14 cf. II 8, 17. 15 nunc-recatetur) Creac. IIII 60, 72 17 Gen. 22, 18 19 Gal. 3, 16 31 cf. Act. 8, 13-24 ) [*]( 2 restat PQ, cf. III 58, 70 3 obtnmescatis v 6 probare] firmare codd., cf. III 58, 70 et Crellc. 1. c. ut om. Pml 11 exsecrabili (J" 21 pernici Oml ) [*](2*)

20
non proderat, multo magis nihil prodesse his qui foris sunt, inesse illis tamen discedentibus hinc probari, quia redeuntibus non restituitur. numquid igitur nisi impudentissime poteris aduersus ista frumenta clamare et dicere pseudoprophetas uestitos pellibus ouium, intus autem lupos rapaces, quandoquidem malos in unitate catholica uel non nouerunt uel pro unitate tolerant quos nouerunt?