Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Nihil me praetermisisse arbitror eorum, quae iste in epistula sua posuit, dumtaxat quae in ea parte ad quam peruenimus potui repperire; prodant etiam reliquam partem, ne forte ibi sit aliquid quod refelli non possit. haec autem, quae domino adiuuante respondimus, ammoneo caritatem uestram ut non solum petentibus detis, sed etiam non petentibus ingeratis. respondeant si quid uolunt, et si nobis nolunt, saltem ad suos litteras mittant, quas tamen nobis occultari non iubeant. quod si faciunt, apertissime fructus suos produnt, quibus lupi rapaces induti pellibus ouium demonstrentur, qui occulte insidiantur ouibus nostris et aperte pastoribus respondere formidant. nos eis tantummodo schismatis crimen obicimus, quo penitus omnes inuoluti sunt, non quorundam eorum crimina, quae sibi quidam eorum displicere respondeant. ipsi uero si nobis aliena crimina non obiciant, non habent quod obiciant, et ideo se ab scelere schismatis defendere omnino non possunt, quia siue propter falsa et a se conficta siue etiam propter uera sed tamen paleae crimina se ab area dominica et ab innocentia frumentorum toto orbe crescentium nefaria direm, ptione separarunt.