Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Et nos confitemur, ut dicitis, non solis apostolis esse dictum: beati eritis, cum uos persecuti fuerint homines. ad omnes enim hoc pertinet, non qui post illos quamlibet persecutionem passi sunt siue patiuntur siue qui passuri sunt, sed qui propter iustitiam, sicut et ipsi. nam hoc paulo superius dixerat: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quia ipsorum est regnum caelorum; deinde ista subiunxit, quae commemorare et frustra uobis usurpare uoluistis. frustra enim beatitudinem istam pertinere ad uos putatis, quando in uobis iustitiam, cui praemium debeatur, non demonstratis. quin immo e contrario etiam pro iniquitate patimini, minus ab aliis, plus a [*]( 21 Mattb. 5, 11 25 Matth. 5, 10 ) [*](def. J) [*]( 5 his addidi 7 hanc—commendauit delenda censeo 8 fidem addendum esse cens. v, om. fv 30 primi debeatis f )

221
uobis, ut ante dei iudicium quod futurum est etiam ipsi uobis quod meremini ex aliqua parte reddatis. unde quia tu ipse dixisti non hoc solis apostolis, sed omnibus dictum, ne usque ad illos fides praemia habuisse uideretur: sicut hoc ergo non solis apostolis, sed omnibus dictum est, qui etiam post illos propter iustitiam fuerant mala quaecumque passuri, sic etiam omnibus illud dictum est: si uos persecuti fuerint in ista ciuitate, fugite in aliam. quare hoc non facitis, si ad eorum societatem, quibus haec dicta sunt, pertinetis? quod quidem etsi feceritis, non ideo pertinebitis, quia et latrones hoc facere possunt, quos inquiri leges publicae iusserunt. uerumtamen quia hoc facere non uultis, de compendio uos ad istos, quibus haec dicta sunt, non pertinere monstratis. et ut uos multo manifestius ipsa excusatio uestra ab illo numero uerorum christianorum ostendat alienos, loca quo confugiatis, quae ille usque in finem saeculi non defutura promisit, uobis deesse iam dicitis, nullo modo illum quod falsa promiserit conuincentes, sed uos ad eorum consortium quibus hoc promisit non pertinere monstrantes et ideo non ueraces martyres, sed haereticos uos esse fallaces. quid uobis ulterius dicamus, quando lingua uestra uos uincit?

Nam et illud quod addidisti dixisse apostolum: omnes, qui in Christo pie uiuere uolunt, persecutionem patiantur necesse est, non quidem ille dixit: \'necesse est\\ sed: omnes, ait, qui uolunt in Christo pie uiuere persecutionem patientur. sed uos ad istos non pertinere quis dubitat? si enim et uos estis, de quibus hoc dixit apostolus, quare non facitis, quod ipse fecit apostolus? nam si portae aduersus uos clauderentur, per murum submitti debuistis, ut manus persequentium fugeretis. patent portae et exire non uultis. quam persecutionem patimini nisi a uobis? diligit uos persecutor uester et persequitur uos furor uester: [*]( 7 Matth. 10, 23 23 pag. 218, 18 25 II Tim. 3, 12 ) [*](def. J) [*]( 23 persecutionem scripsi persecutiones fv )

222
ille ut fugiatis cupit, iste ut pereatis impellit. sic autem intellegitis quod ait apostolus: omnes qui uolunt in Christo pie uiuere persecutionem patientur, ut maiores uestros sub apostata imperatore Iuliano non pie uixisse uobis necesse sit confiteri. nam quisquis illo tempore Donatista factus est, donec aduersus uestrum rursus errorem pia christianorum imperatorum cura consurgeret, si ante defunctus est, non pie uixit, quia non est passus persecutionem. si autem hoc propterea dixit apostolus, quia, sicut alibi scriptum est, temptatio est uita hominis super terram nec cessat pios uerosque christianos non solum aduersitatis infestatione, uerum etiam prosperitatis seductione temptare, ut animus humanus aut afflictione succumbat aut elatione uanescat, profecto, quamdiu hic uiuitur, omnes qui uolunt in Christo pie uiuere persecutionem patientur, ut aut uicti comprehendantur a diabolo aut probati diabolum uincant. quos autem comprehensos captiuosque iam possidet, non ut obtineat persequitur, sed quia obtinet utitur.

Porro si persequi tantummodo ille dicendus est, qui dolore aliquo excruciat seu uult tenere ut excruciet, non tibi uideatur excruciator cordis leuior esse quam corporis, et considera, qualem persecutionem patiebatur qui dicebat in psalmo: uidi insensatos et tabescebam. hanc persecutionem Loth iustus patiebatur in Sodomis etiam priusquam in domo eius angeli hospites eius, cum homines putarentur, a Sodomitis appeterentur ad stuprum. iustus enim eos tam publice turpes et ante suae domus iniuriam sine magno cordis cruciatu uidere non poterat.

Unde inter suas persecutiones etiam talia commemorat apostolus Paulus, dicens: quis infirmatur et ego non infirmor? quis scandalizatur et ego non uror? [*]( 2. 14 II Tim. 3, 12 10 Hiob 7, 1 23 Ps. 118, 158 24 cf. Gen. 19 30 II Cor. 11, 29 ) [*](def. J) [*]( 20 seuj qui se f 24 Lot v 27 iniuriam) ianuam non bene coni. v )

223
proinde quanto maior est in nobis caritas Christi, tanto maiore cum dolore animi uos uidemus habere sacramenta Christi et separari a membris Christi et rebellare contra pacem Christi. sed quamdiu in hoc corpore uiuitis, spes nobis aliqua de nobis datur; cum uero iam in illa dissensione morimini, multo amarius uos dolemus. iam porro quando uos ipsos necatis uel irruendo armis alienis uel praecipitiis et submersionibus et ignibus uestris, satis dici non potest quanto nos maerore crucietis. plus quippe impius Absalon patrem sanctum Dauid extinctus quam rebellis afflixit. uiuum namque eum comprehendi cupiebat, ut qui malitia grassabatur paenitentia sanaretur. erat ergo ille persecutor patris non solum populum dei diuidendo nec solum contra dei legem et contra legitimum patris regnum arma portando atque bellando, sed multo amplius persecutus est cor paternum in illa impietate moriendo. denique illum pater optimus pessimum filium, quem non desperando non defleuerat uiuum, spe finita fleuit occisum. discite ergo, quid sit quod apostolus ait: omnes qui uolunt in Christo pie uiuere persecutionem patientur. si catholicorum domus Donatistae non diripuissent, si catholicas ecclesias non incendissent, si catholicorum codices sanctos in ipsa incendia non misissent, si catholicorum corpora non immanissimis caedibus afflixissent, si catholicorum membra non praecidissent, si oculos non extinxissent, si denique catholicos non crudeliter occidissent, hanc solam nos a uobis grauissimam persecutionem perpeti uerissime diceremus, quia uidemus uos insensatos et tabescimus, quia infirmatos et infirmamur, quia scandalizatos et urimur, quia perditos et lugemus. haec mala uestra, quae uos in aeternum interitum mittunt, amarius nos persequuntur quam illa, quae a uobis nostris corporibus uel rebus uel domibus aut basilicis inferuntur. minus persequimini, cum in nos saeuitis, quam cum uos peritis. denique in illa persecutione, qua in nos saeuitis, cum laude gaudemus, in hac autem, qua uos peritis, si gauisi fuerimus, uobiscum [*]( 9 cf. II Reg. 18 18 II Tim. 3, 12 )
224
perimus. sed quamdiu in hac carne uiuitis, de nobis desperare non possumus; cum uero in hac impietate morimini, maxime cum uos ipsos horrenda caecitate furoris occiditis, amarissimam tristitiam nostram illud tantummodo consolatur, quod consolatum est sanctum Dauid, in unitate scilicet dei populus congregatus, qui fuit scelerati filii tyrannide diuisus. tolerabilius enim longe pauciores pertinacissimi uestri suis praecipitiis uel submersionibus uel ignibus pereunt, quam innumerabiles populi illis eorum salutem impedientibus incendio cum illis aeterni ignis ardebunt. numquam igitur ecclesiae Christi defuit aut deerit, unde secundum apostolum qui uolunt in Christo pie uiuere persecutionem patiantur, aut impiorum malitiam sustinendo cum in noxia uiuunt, aut eos dolendo cum pereunt.

Nolite itaque falli, quod nobis dictum sit: ueniet hora, quando qui uos occiderint putent se officium facere deo aut, sicut tu hoc testimonium posuisti: putent se uictimam dare deo. non quidem hoc esse dictum de persecutionibus, quas gentes ecclesiae fecerunt, manifestum est. diis enim suis plurimis, qui utique non sunt, deputauerunt se gentiles officium facere, cum hoc facerent uni deo. unde hoc idem, quod dominus praedixit suis, aut per Iudaeos impletum est, qui sanctum Stephanum et multos alios occiderunt, dum putabant se officium deo facere, quoniam unum uerum deum colere uidebantur, aut etiam nobis, id est catholicis, dictum est de diuersis haereticis usque quaque furentibus, qui ubi possunt et quando possunt et quomodo possunt occidendo catholicos putant se officium deo facere, maximeque de uobis, qui praecipuum uobis nomen fecistis in Africa de talibus uictimis. nam si uobis dictum esset, non utique uos ipsi occideretis, sed expectaretis a nobis potius occidi, qui putamus nos, ut dicitis, cum id facimus, officium deo facere. nunc uero cum festinatis ad mortem, ne a nostris [*]( 15 Ioh. 16, 2; cf. pag. 218, 20 ) [*](def. J) [*]( 10 ecclesia / 13 iu noxia scripsi innoxie It) 14 sit] est f 16 hoc scripsi hic fo 31 facimus] facitis v )

225
teneamini, uiuere metuitis, non occidi, quia erubescitis corrigi aut de uestro (errore) conuinci. an forte uos estis ad quos utrumque pertineat, quia, cum occidimini et uos a uobis, putatis uos officium deo facere et has ei uictimas de uobis dare? ad uos ergo pertinet, quod sequitur atque abs te commemoratum est. mox enim dominus adiunxit et ait: sed haec facient uobis, quia non cognouerunt patrem neque me. cum itaque uos ipsos occiditis, putantes uos officium deo facere, nec patrem cognouistis, (quem non audistis dicentem: non occides, nec filium cognouistis), quem non audistis dicentem: fugite.

Uerba epistulae: Sed belliferae, inquit, pacis cruentaeque unitatis se incolas iactant. audiant dominum dicentem: pacem meam do nobis, pacem relinquo uobis; non sicut saeculum dat ego do nobis. saeculi enim pax inter animos gentium dissidentes armis et belli exitu foederatur; domini Christi pax salubri lenitate tranquilla uolentes inuitat, non cogit inuitos. ad haec responsio: Uos quidem belliferam pacem et cruentam unitatem facere cupitis aut uiolentis mortibus nostris aut uoluntariis mortibus uestris, non imputantes uobis quod facitis nobis et imputantes nobis quod facitis uobis. sed nos et quod facitis nobis cogimur sustinere et quod uobis facitis nihil possumus quam dolere, dum tamen fiat pax et unitas Christi propter salutem multorum, sicut fit in plurimis, etiamsi propter furorem paucorum non fit in omnibus. nam si non inuido, sed fideli oculo uelletis attendere, uideretis, quam uera pace atque unitate Christi gaudeant qui ex uobis ad nos uenerunt, tot tantorumque populorum agmina, in quibus etiamsi adhuc sunt nonnulli ipsa nouitate turbati, et ipsi paulatim ab hac infirmitate [*]( 6 Ioh. 16, 3; cf. pag. 218, 22 10 Ex. 20, 13 11 Matth. 10, 23 14 Ioh. 14, 27 ) [*](ief.4) [*]( 1 metuitis] metuimus v 2 uestro] uitio f errore addidi 3 occidimur et nos f 4 nobis / 9 quem—10 cognouistis suppl. mg. v, sed scr. prohibentem; ego dicentem praetuli coli. Petil. II 16, 36 ext,..; om. fv 27 uidetis f ) [*]( LIII. Augugt. c. Don. III. ) [*]( 15 )

226
sanantur. et si ficti aliqui perseuerant, non utique propter ipsos non fuerant colligendi quos uidemus ueraces, quorum quidam in regionibus uestris etiam quibusdam nostris maiores apparuerunt, quando uobis illa perditionis libertate concessa ad uos redire noluerunt. debebamus ergo, ne perderemus istos, colligere et fictos, quia in euangelio legitur seruos ad nuptias domini sui congregasse conuiuas bonos et malos, maxime quia uos de area dominica superbiae spiritus tamquam improbus uentus ante tempus uentilationis excussit, unde uos ad illam, quantum opitulante deo possumus, reuocare conamur. et utique nostis, quemadmodum scopis diligentiae frumentum simul etiam cum terra trahitur, quando in aream reuocatur.