Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.
Quod autem uobis uidetur inuitos ad ueritatem non esse cogendos, erratis nescientes scripturas neque uirtutem dei, qui eos uolentes facit, dum coguntur inuiti. numquid enim paenitentiam Niniuitae inuiti egerunt, quia hoc rege suo compellente fecerunt? iam enim propheta iram dei uniuersae ciuitati eam triduo perambulans praenuntiauerat: quid igitur opus erat regis imperio, ut humiliter supplicaretur deo, qui non intuetur ora sed corda, nisi quia erant in eis quidam, qui nec curarent nec crederent praedicta diuina nisi territi potestate terrena? ista igitur iussione regiae potestatis, contra quam uoluntarius fit uester occasus, multis ad salutem quae (est) in Christo praestatur occasio, qui etsi uiolenter adducuntur ad cenam tanti patris familias et compelluntur intrare, intus tamen inueniunt unde se laetentur intrasse. utrumque enim futurum dominus ipse praedixit et utrumque compleuit. nam reprobatis quibusdam, qui utique intelleguntur Iudaei, quia ipsi per prophetas antea fuerant inuitati et ad horam excusare maluerunt, ait dominus seruo suo: exi in plateas et uicos ciuitatis, et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc. et ait seruus: [*]( 6 cf. Matth. 22, 10 17 cf. Ion. 3 30 Luc. 14, 21-23 ) [*](def. J) [*]( 3 uestris] nostris f nostris] uestris nostri f 11 nostris f 24 est addidi )
Uerba epistulae: Odio, inquit, saeculi ga-udemzts. in eius pressuris non succumbimus, sed laetamur. mundus hic non potest seruos Christi diligere, qui Christum cognoscitur non amasse, domino ipso dicente: si saeculum uos odit, scitote quia me primum odio habuit quam uos. si me persecuti sunt, et uos persequentur. ad haec responsio: Quomodo gaudentes odio saeculi pressuris eius non succumbitis, sed laetamini, cum uos ipsos uelitis occidere, ne molestias qualescumque patiamini, et mori eligitis non ab aliis occisi pro ueritate Christi, sed a uobis ipsis pro parte Donati? ista circumcellionum est insania, non martyrum gloria. cum itaque appareant facta uestra, quid uobis uerba usurpatis aliena? mundus iste, inquit, non potest seruos Christi diligere, qui Christum cognoscitur non amasse. non ergo ad mundum istum pertinemus nos, quia diligimus uos; sed serui Christi uos non estis, qui malum pro bono retribuentes et malitiam uestram, quando in nos exercere non potestis, in uos retorquentes nec nos diligitis et uos occiditis. dominus autem quando dixit: si saeculum uos odit, scitote quia me prjorem uobis odio habuit. si me persecuti sunt, et uos persequentur, non uobis, sed illis dixit, quibus praecepit, ut, si eos persequerentur in ista ciuitate, fugerent in aliam, quod uos non facitis. illis dixit, ad quas ciuitates confugerent usque in finem saeculi non defuturas, quas uos [*]( 12. 27 lob. 15, 18. 20 29 cf. Matth. 10, 23 ) [*](tltf. A) [*]( 1 domine (xopie) scripsi domino fv 10 eis f 15 quomodo] quo v ) [*]( 15* )
Uerba epistulae: Sed etsi persecutio conquiescat, inquit, unde martyrum numerus adimpletur, Iohanne dicente: uidi, inquit, animas occisorum sub ara dei exclamantium et dicentium: quamdiu, domine, non iudicas et uindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant super terram? et acceperunt singuli stolas albas, et dictum est eis, ut requiescerent adhuc paucum tempus, donec impleatur numerus fratrum ipsorum qui incipient interfici sicut et ipsi? ad haec responsio: Si sub ara Christi martyres esse uelletis, non uos ipsos incendendo sacrificium diabolo faceretis. quis enim gaudet de isto furore uestro nisi diabolus, qui eum uobis inspirat, et qui sunt ex parte illius? ipse est, qui illum puerum, de quo in euangelio legimus, mittebat aliquando in aquam, aliquando in ignem, ipse et illum gregem porcorum praecipitem fluctibus mersit, ipse, ut se de pinna templi praecipitaret, etiam ipsi domino audacissima temptatione suggessit. ad diabolum sine dubio pertinetis, cum tria genera mortis, aquam ignem praecipitium, in uestris mortibus frequentatis. si enim mentes non dementia perderetis, ista ipsa uerba, quae de sancto libro posuisti, ab isto interitu quem uobis ingeritis uos reuocare deberent. quid enim animae martyrum sub ara dei dicunt? quamdiu, domine, non iudicas et uindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant super terram? uindicari poscunt sanguinem suum, in eis utique a quibus fusus est: numquid in aliis? ac per hoc uindicabitur uester in uobis.
Quid est autem stultius quam quod putatis prophetiam istam de martyribus, qui futuri praedicti sunt, non nisi in [*]( 5 Apoc. 6, 9-11 15 cf. Matth. 17, 15 17 cf. Matth. 8, 32 18 cf. Matth. 4, 5-6 25 Apoc. 6, 10 ) [*](def. A) [*]( 10 ipsorum ed. Lugdnnensis uestrorum fv, cf. pag. 229, 12 17 et ipse et f )
Uerba epistulae: An non ista, inquit, persecutio est, quae tot milia innocentum martyrum artauit ad mortem? christiani enim secundum euangelium spiritu prompti, sed carne infirmi a sacrilega contaminatione caminorum reperto compendio suas animas rapuerunt, imitati presbyteri Raziae in Macchabaeorum libris exemplum, nec frustra timentes. quisquis enim in eorum manus inciderit, non euasit. sed quantum uelint faciant: quod certum est, dei esse non pos- . sunt qui faciunt contra deum. ad haec responsio: Apertissime omnino quam persecutionem patiamini et uerissime confiteris; ipsa est enim de qua iam dixi, quae in sanctis scripturis de quibusdam impiis satis euidenter expressa est, de quibus dictum est quia persecutionem patiuntur ab ipsis factis suis. quod quidem dici de uobis conuenientissime potest, etiamsi uos aliorum manus propter uestra sacrilegia trucidarent. nam et latrones et quilibet homines rei criminum capitalium, cum iustis legibus puniuntur, non dicendi sunt persecutionem pati nisi ab ipsis factis suis. sed nunc plane cum parcente uobis mansuetudine christiana ita in uos saeuit uestra dementia, ut, quemadmodum dicis, caminorum reperto compendio uestras animas rapiatis, omni modo uos a uobis ipsis pati persecutionem nimia est impudentia si negatis, quando uos utrumque completis, et unde iuste pereatis et quod peritis. sic autem dicis tot hominum milia esse qui hoc faciunt, quasi non etiam ista sit non parua causa, cur ab huiusmodi magisterio uestro Africa liberetur. eorum est enim hominum genus, cui hoc malum persuadere potuistis, qui sole(ba)ut haec et antea facere, maxime cum idololatriae licentia usque quaque ferueret, quando isti paganorum armis festa sua frequentantium [*](5 cf. Matth. 26, 41 7 cf. II Mach. 14, 41 sqq. 15 cf. Sap. 11, 21 et pag. 214, 25 . ) [*](def. J) [*]( 3 non om. f 8 Machabaeorum v .9 in om. f 27 sint f 29 solebant scripsi solent fo 31 frequentantium scripsi frequentantibus fv . )