Quid in aliam sententiam uerba manifesta conuertitis? auditores legis et non factores apud deum iustos negauit: ab hominibus, quando uerum dicunt, audiri non prohibuit, ne, sicut tu, loqueretur contra dominum suum dicentem de quibusdam: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt. uides quemadmodum Christus etiam per homines auditores ac praedicatores legis et non factores alios eam tamen audire praecepit et eius esse factores; et tu dicis: factor legis tantum debet audiri., et uolens redarguere quasi persecutorem tuum loqueris aduersus creatorem tuum. peccatori quidem dicit dominus: ut quid tu enarras iustificationes meas et assumis testamentum meum per os tuum?, sed ideo, quia illi nihil prodest, qui dicit et quod dicit non facit; prodest autem illi, qui etiam per malum bonum audit et [*]( 2 cf. Optat. I 14. Cresc. III 27, 30. Breuic. III 15, 27 11 Rom. 2, 13 18 Matth. 23, 3 25 Ps. 49, 16 ) [*]( 2 purpuraum A 3 Limatensem fv 4 perderet uel episcopatum fv 6 relinquerunt Aml 7 tu om. f prior f inperium J 16 non om. A 17 tu om. J 19 nolite facere fv 20 etiam] et fv 21 ac] et fv eam ex eas J 22 eius om. f 25 deus fv iustitias fv 26 assummis testamtum J 27 quia om. f ille J 28 etiam om. f )
213
quod audit facit. non est quidem speciosa laus in ore peccatoris, sed speciosa est in uita moribusque factoris, etiamsi hanc ex ore audierit peccatoris. quantumlibet ergo existima tribunum esse peccatorem et legis non esse factorem, oboedienter tamen audi non istum, sed illum etiam per istum qui dicit: si uos persecuti fuerint in una ciuitate, fugite in aliam. quid statis? audite et fugite; Christus hoc imperat, non tribunus. nisi forte respondes et dicis: \'ait quidem Christus: si uos persecuti fuerint in ista ciuitate, fugite in aliam; sed quare de ista ciuitate discedam, quando nec iste meus persecutor est nec ego Christi sum auditor?\' ac per hoc si manseris, lupus es saeuiens, et si fugeris, lupus es timens. et quoniam sponsus dicit: nisi cognoueris temet ipsam, o pulcra in mulieribus, exi tu in uestigiis gregum et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum, etiamsi te pastorem esse gloriaris, tamen, quia de ouili dominico existi, haedos tuos pascis, non oues Christi.,
Uerba epistulae: Deinde, inquit, quae loca erunt, quae in hac persecutionis procella undique perturbatos tranquillitati seruandos tamquam in portum recipiant sacerdotes, quando dominus dixerit: cum uos persequi coeperint in hac ciuitate, fugite in aliam [ciuitatem]. tute tunc fugiebant apostoli, quia neminem pro eis proscribi iusserat imperator. nunc uero christianorum receptores proscriptionibus territi pericula formidantes non solum non recipiunt, uerum etiam uidere timent quos tacite uenerantur. ad haec responsio: Hoc plane laudo quod agnoscitis uos, sed quod uos non [*]( 1 cf. Eccli. 15, 9 6.9 Matth. 10, 23 .14 Caut. 1, 7 22 Matth. 10,23 ) [*]( 1 laus] salus J 2 est om. f 3 audierit ex ore ft) 11 descendam A eat persecutor fo, utp. 214, 6 12 adiutor A 13 pr. et om. fv 15 gregum tuorum fv 18 aedes A 20 perturbata tranquillitate fv 22 quando] qn (sic) A 23 ciuitatem seclusi, om. fl) 24 apostolum A 25 proscriptoribus f 26 recipiciunt A 28 alt. uos om. f non uos v )
214
corrigitis doleo. quid enim hac tua professione manifestius, qua satis declaras non uos ad eorum pertinere consortium, quibus dominus ait: si uos. persecuti fuerint in una ciuitate, fugite in aliam? nempe hoc est quod paulo ante dixi posse te mihi uerissime respondere, si dicas: (nec iste meus est persecutor nec ego Christi sum auditor.\' ecce apertissime hoc dicis. quomodo enim es auditor Christi, cum ille suis auditoribus, hoc est sectatoribus, promittat usque in finem saeculi, quandocumque persecutionem passi fuerint, non defuturas ad quas confugiant ciuitates, dicens: cum autem persequentur uos in ciuitate ista, fugite in aliam. amen enim dico uobis, non consummabitis ciuitates Israel, donec ueniat filius hominis? tu autem in hac persecutione, quam uos querimini perpeti, iam deesse uobis dicis loca, quo fugere et ubi tamquam in portu possitis ab hac tempestate requiescere, loquens contra promissionem Christi, qui dicit non defuturas ciuitates, quo fugiant sui qui persecutionem patiuntur, donec ueniat, id est usque ad consummationem saeculi. quia ergo ille hoc promisit suis quod uos non inuenitis, profecto ille mentitur, si uos eius estis; sed quia ipse non mentitur, uos eius non estis. ac per hoc nec tribunus cui rescribis persecutor est uester, sed persecutor est persecutoris uestri, hoc est erroris uestri, quo compulsi talia facitis, ut de illorum genere sitis, de quibus scriptum est, quod persecutionem sunt passi ab ipsis factis suis. proinde si intellegatis, quid in uobis qui uos diligunt persequantur, ipsa sine dubio a quibus persecutionem patimini facta mala uestra fugietis et coniungemini eis, qui ut uos liberent
[*]( 3. 10 Matth. 10, 23. 5 pag. 213, 11 25 cf. Sap. 11,21 ) [*]( 2 declaras satis fo 4 alia J 5 dixi* J 6 auditor sum Christi fo 7 hoc apertissime fv 9 non-ciuitates ante quandocumque-fuerint tr. fv 10 quascunque f 12 enim om. fv consumabitis J 20 inuenietis J 21 ille fv 23 pr. est om. fv 25 passi sint fv 26 persequuntur / 28 ut bis A uos om. f ) 215
persequuntur uestros persecutores; non enim nisi uestros persequuntur errores.
Uerba epistulae: Per opificem, inquit, rerum omnium dominum Christum omnipotens deus fabricatum hominem ut deo similem libero dimisit arbitrio. scriptum est enim: fecit deus hominem et dimisit eum in manu arbitrii sui. quid mihi nunc humano imperio eripitur, quod largitus est deus? aduerte, uir summe, quanta in deum sacrilegia perpetrentur, ut quod ille tribuit auferat humana praesumptio et pro deo se id facere inaniter iactet. magna dei iniuria, si ab hominibus defendatur. quid de deo aestimat qui eum uiolentia uult defendere, nisi quia non ualet suas ipse iniurias uindicare? ad haec responsio: Secundum istas uestras falsissimas uanissimasque rationes habenis laxatis atque dimissis humanae licentiae inpunita peccata omnia relinquantur, nullis oppositis repagulis legum nocendi audacia et lasciuiendi libido bacchetur, non rex suum regnum, non dux militem, non prouincialem iudex, non dominus seruum, non maritus uxorem, non pater filium a libertate et suauitate peccandi minis ullis poenisue compescat. auferte quod sana doctrina pro sanitate orbis terrarum sapienter per apostolum dicit et, ut confirmetis in arbitrio tanto peiore quanto liberiore filios perditionis, delete quod ait uas electionis: omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. non est enim potestas nisi a deo, quae autem sunt, a deo ordinatae sunt. quapropter qui resistit potestati dei ordinationi resistit; qui autem resistunt ipsi sibi iudicium adquirunt. principes enim non sunt timori bono operi, sed malo. uis autem non [*]( 6 Eccli. 15, 14 23 Rom. 13, 1-4 ) [*](7 arbitri A mihi ex me A 10 id facere om. f iact* (e s. c add.) J 14 fallacissimas fv 16 nul (del.) nullia A 17 laciuiendi A bachetur A 19. non] nec fv 20 nimis A 22 ut et A 25 sunt, a deo] a deo sunt fv 26 ordinata Alv, correxi potestatij uoluntati A 29 boni operis, sed mali fv )
216
timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa; dei enim minister est uindex in ira ei qui male agit. delete ista, si potestis, aut ista, sicut facitis, si non potestis delere, contemnite. habete de his omnibus pessimum arbitrium, ne perdatis liberum arbitrium, aut certe, quia sicut homines hominibus erubescitis, clamate, si audetis: puniantur homicidia, puniantur adulteria, puniantur cetera quantalibet sceleris siue libidinis facinora seu flagitia: sola sacrilegia uolumus a regnantium legibus impunita\', an uero aliud dicitis, cum dicitis: magna dei iniuria, si ab hominibus defendatur. quid de deo aestimat qui eum uiolentia uult defendere, nisi quia non ualet suas ipse iniurias uindicare? haec dicentes quid aliud dicitis nisi: (nulla potestas hominis contradicat atque obstrepat nostro libero arbitrio, quando iniuriam facimus deo\'?s o dolor! fraudata sunt tali magisterio tempora antiqua, quoniam nondum eras natus, quando sanctus Moyses iniurias suas lenissime pertulit, dei uero seuerissime uindicauit. tu nunc autem doctior haeretica praesumptione inuidiosissime clamas: fecit deus hominem et dimisit eum in manu arbitrii sui. quid mihi nunc humano imperio eripitur, quod largitus est deus?, hoc uidelicet flagitans, ut ad faciendas iniurias deo, qui cum libero arbitrio fecit hominem, liberum tibi arbitrium relinquatur ab homine. sed illi etiam, qui decreto Nabuchodonosor regis proposita poena interitus sui et dispersionis domorum suarum a blasphemando deo Sidrac Misac Abdenago terribiliter prohibebantur et acriter si contemnerent plecterentur, dicere potuerunt quod ipse dixisti: magna dei iniuria, si ab hominibus defendatur.
[*]( 10. 28 pag. 215, 10 19 Eccli. 15, 14 et pag. 215, 6 26 cf. Dan. 3, 29 (96) ) [*]( 2 iram fv, cf. Parm. I 8, 13 3 au aut Aml sicut ista A 6 auditis A 7 puniantur homicidia om. A 9 uere f 11 existlmat A 12 iudicare A 13 hominis potestas fv 17 leuissime f 18 tu nunc scripsi tunc J tu fv doctor fv 19 inuidiossime J 23 arbitrium tibi fv 24 nabugodonosor J 26 misaac J et Abdenago fv, cf. Petil. II 92, 211. Ep. c. Don. 20, 54 28 defensatur f ) 217
quid de deo aestimat qui eum uiolentia uult defendere, nisi quia non ualet suas ipse iniurias uindicare? haec uerba tua prorsus etiam illi dicere potuerunt et fortasse dixerunt, etsi non eadem libertate, non dissimili uanitate.
Datum est igitur homini, quando creatus est, liberum arbitrium, sed ut, si esset male faciens, fieret patiens. denique illi primi homines, cum peccassent, morte damnati sunt, et priusquam mors eis extrema etiam corporis suppleretur, in exilium de paradiso missi sunt. mitiora in uos constituit imperator propter mansuetudinem christianam: exilium nobis uoluit inferre, non mortem. sed uos homines docti, considerantes quid debeatur merito et quid minus sit in supplicio, non de iudicio illius, sed de uestro additis mortem. nolite perire in aeternum, dum uobis hoc tempore ad offendendum deum concedi ab hominibus uultis liberum arbitrium. audi apostolum et habebis magnum compendium, quo tibi regia potestas nocere non possit: bonum fac, et habebis laudem ex illa. ex illa et ante nos iusti habuerunt laudem, non solum qui regibus religiosis fideliter paruerunt, uerum etiam qui reges impios pro dei ueritate aduersarios pertulerunt: illi laudem obauditionis, (isti laudem passionis), utrique tamen ex illa, sed bonum faciendo, non potestatibus resistendo. quod autem uos facitis, non solum bonum non est, sed grande malum est, unitatem Christi pacemque conscindere, contra promissa euangelica rebellare et aduersus eum de quo dictum est: dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, hoc est aduersus uerum et summum regem christianorum, tamquam ciuili bello christiana signa portare. sufficiat ergo uobis ad occasionem correctionis, quod pro tam magnis malis uestris longe mitiora et minora recipitis, si non uobis ultro quod imperator non [*]( 17 Rom. 13, 3 26 Ps. 71, 8 ) [*]( 5 ergo fv 11 considantes J 13 aditis f 15 uult J 21 isti laudem passionis add. mg. v, om. LIft 31 recipitis scripai recipis A recepistis fv pr. non] nobis J ultio A non imperator fv c (del.) n J )
218
constituit ingeratis, et nolite ad impunitatem licentiosam liberum arbitrium uobis ab hominibus uelle concedi, ne in ipsius dei manus infelicius incidatis. nam et maiores uestri iudicauerunt in huiusmodi iniuriis dei liberum hominis arbitrium non relinquendum a regibus inpunitum, quia, licet haberent causam malam, Caecilianum tamen episcopum persequendo usque ad imperatoris Constantini iudicium perduxerunt.
Uerba epistulae: Nostram uero fidem, inquit, quam dominus Christus apostolis dereliquit, solae nobis istae persecutiones gratissimam reddunt. felices, inquit, eritis, cum uos persecuti fuerint homines et maledixerint et dixerint aduersus uos omne nequam propter filium hominis. gaudete et exultate, quia merces uestra multa est in caelis; sic enim persecuti sunt et prophetas qui ante uos fuerunt patres eorum. si tantum solis apostolis dictum est, usque ad ipsos fides habuit praemia, et quid proderat postea credituris? unde constat omnibus dictum. deinde dicit apostolus Paulus: qui uolunt in Christo sancte uiuere, persecutionem patiantur necesse est. hoc autem in euangelio dominus dixit: ueniet hora, ut omnis qui interficit uos putet se uictimam dare deo. sed haec facient, quia non cognouerunt patrem neque me. ad haec responsio: Recte ista dicerentur a uobis quaerentibus martyrum gloriam, si haberetis martyrum causam. non enim felices ait dominus qui mala ista patiuntur, sed qui propter filium hominis patiuntur, qui est Christus Iesus. uos autem non propter ipsum patimini, sed contra ipsum; patimini quippe ideo, quia non ei creditis, et toleratis ideo, ne credatis. quomodo ergo uos eam fidem tenere iactatis, quam dominus Christus apostolis dereliquit? an usque adeo [*]( 10 Matth. 5, 11-12 18 II Tim. 3, 12 20 Ioh. 16, 2-3 ) [*]( 2 nobis om. f in om. J 4 huius mundi J 6 itn J perse- ) [*](def. Δ) [*]( quendam / 7 costantini J 8 uerba inquit quam dominus usque ad cap. 36, 46 non dixit stabunt desunt in J 10 gratissimam scripsi grauissimam fv 17 et om. f )
219
caecos et surdos uultis esse homines, ut non legant, non audiant euangelium, ubi nouerint, quam fidem de sua ecclesia dominus Christus apostolis dereliquit? ex qua diuisi atque separati nihil aliud facitis quam contra uerba capitis et corporis rebellatis, et tamen propter filium hominis ac fidem quam reliquit apostolis uos persecutionem sustinere iactatis. omittamus alia et nouissima uerba eius in terris audiamus, ubi uideamus, quam fidem de ecclesia reliquit apostolis, quale testamentum quodammodo fecerit non uitam finiturus, sed sine fine uicturus, non mittendus in sepulchrum, sed ascensurus in caelum. surgens enim a mortuis posteaquam apparuit discipulis suis intuendus oculis manibusque tractandus: oportebat, inquit, impleri quae scripta sunt in lege et prophetis et psalmis de me. tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas, et dixit eis: quoniam sic scriptum est et sic oportebat pati Christum et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. itemque in monte Oliueti, postquam nihil ulterius in terris positus dixit, sed quod maxime fuerat necessarium hoc commendauit extremum. multi quippe erant futuri per uniuersas partes terrae uindicaturi sibi nomen ecclesiae et contra uniuersam domum, quae per uniuersam terram cantat canticum nouum, de quo scriptum est: cantate domino canticum nouum, cantate domino omnis terra, de suarum quisque ruinarum angulis latraturi. aliud namque apostoli audire cupiebant et quod illis maxime fuerat necessarium non quaerebant: dic nobis, inquiunt, si in tempore hoc praesentabis [et quando] regnum Israel? at ille: non est, inquit, uestrum nosse temp ora [uel momenta]
[*]( 12 Luc. 24, 44-47 25 Ps. 95, 1 29 Act. 1, 6-9 ) [*](def. A) [*]( 10 sepulcrum v 17 tertia August. passim tertiofv 20 itemque etc. avaxoXoufl-ov 30 praesentabis (ajroxaO-tctavst?) scripsi praesentaberis fv et quando deleui 31 uel momenta deleui colI. Petil. II 38, 91. Ep. c. Don. 11, 27 ) 220
quae pater posuit in sua potestate, sed accipietis uirtutem superuenientis spiritus sancti in uos, et eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque ad terminos terrae. his dictis nubes suscepit eum. nihil ulterius (his) uerbis addidit: hoc tanto tenacius quanto posterius audientium mentibus fixit. hanc sponsam suis amicis sponsus abiens commendauit. hanc ergo (fidem) de sancta ecclesia discipulis dereliquit. huic fidei, Donatistae, resistitis et pro fide, quam dominus Christus reliquit apostolis, uos persecutionem ferre contenditis. huic hominis filio, qui ecclesiam suam incipientem ab Hierusalem et per omnes gentes fructificantem atque crescentem tanta diligentia commendauit, mira caecitatis impudentia contradicitis et propter filium hominis uos mala sustinere clamatis. an hoc fortassis ideo dicitis, quia uobis alium filium hominis inuenistis, cuius nomine uocitemini, de cuius parte dicamini? erratis, non est ipse. quando propter filium hominis pati persecutionem felicitatis esse dicebat, se ipsum ille sponsus, non adulterum praedicabat.