Testamento autem ueteri, ubi quidam cibi carnium prohibentur, cur non sit contraria ista sententia, qua dicit apostolus: omnia munda mundis et: omnis creatura dei buna est, si possunt, intellegant hoc apostolum de ipsis dixisse naturis, illas autem litteras propter quasdam praefigurationes tempori congruentes animalia quaedam non natura, sed significatione inmunda dixisse. itaque uerbi gratia, si de porco et agno requiratur, utrumque natura mundum est, quia omnis creatura dei bona est; quadam uero significatione agnus mundus, porcus inmundus est. tamquam si stultum et sapientem diceres, utrumque hoc uerbum natura uocis et litterarum et syllabarum, quibus constat. utique mundum est: significatione autem unum horum uerbum. quod dicitur stultus. inmundum dici potest, non natura sui, sed quoniam quiddam inmundum significat. et fortasse quod est in rerum figuris [*](18 I Tim. 4, 4 ) [*]( 1 etiantj enim C 3 coinquinatam] potuisse S 7 ascaruiu C aescarum 8 8 holera SMG 10 errori (i a. exp. e m. 1) C 11 que M 16 quur L 17 omni 81 18 intellegant (ex intellegebant) L 19 naturas 81 21 (24 et 29) immunda (i s. I. prius m ex in) L 26 sillabarum C 27 quo b)
295
porcus, hoc est in rerum genere stultus, et tam illud animal quam istae duae syllabae, quod dicitur stultus, quiddam unum idemque significat. inmundum quippe illud animal in lege positum est eo, quod non ruminet; non autem hoc eius uitium, sed natura est. sunt autem homines, qui per hoc animal significantur, inmundi proprio uitio, non natura; qui cum libenter audiant uerba sapientiae, postea de his omnino non cogitant. quod enim utile audieris, uelut ab intestino memoriae tamquam ad os cogitationis recordandi dulcedine reuocare quid est aliud quam spiritaliter quodam modo ruminare? quod qui non faciunt, illorum animalium genere figurantur; unde et ipsa a talibus carnibus abstinentia tale uitium nos cauere praemonuit. cum enim thesaurus desiderabilis sit ipsa sapientia, de hac munditia ruminandi et inmunditia non ruminandi alio loco scriptum est: thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis, uir autem stultus gluttit illum. hae autem similitudines rerum in locutionibus et obseruationibus figuratis propter quaerendi et comparandi exercitationem rationales mentes utiliter et suauiter mouent. sed priori populo multa talia non tantum audienda, uerum etiam obseruanda praecepta sunt. tempus enim erat, quo non tantum dictis, sed etiam factis prophetari oporteret ea, quae posteriore tempore fuerant reuelanda. quibus per Christum atque in Christo reuelatis fidei gentium onera obseruationum non sunt inposita, prophetiae tamen auctoritas commendata, ecce nos diximus, qua causa, cum secundum domini apostolique sententiam nullas animalium carnes inmundas habeamus, ueteri tamen testamento, ubi quaedam inmundae dictae sunt.
[*]( 15 Prou. 21. 20 ) [*]( 3 immunduin (i s. 1. prius ra ex in) L 5 uicium S 8 audieris (is in ras.) L 10 reu.] recordari b 12 ipse (a. e a m. 1 a) L carnibus (i ex a m. 1) L 13 premonuit C 14 munditia ruminandi m 2 add. S 17 haec L et] uel C Eug. (ed. Knoll p. 240) et— propter (m. 2 add.) S figuratis & obseruationibus G 18 querendi C 21 precepta C 23 posteriori b 28 inmunde L innnunde M dicte M ) 296
non aduersemur: uos iam dicite, quare inmundas carnes existimetis.