Cur autem, si carnibus uesci non uultis, non ipsa ani- . malia deo uestro oblata mactatis, ut animae illae, quas non solum putatis humanas, sed ita diuinas, ut ipsa dei membra esse credatis, a carnis carcere dimittantur, et ne iterum redeant uestris orationibus commendentur ? an amplius eas adiuuatis uentre quam mente et illa potius dei natura saluatur, quae uestris uisceribus exhalari meruerit, quam quae uestris precibus commendari? propterea ergo uentri uestro pecora non sacrificatis, quia ea uiua absumere non potestis, ut eorum animas intercessione uestri stomachi liberetis.s o beata olera, quibus et manu euulsis et ferro concisis et igne cruciatis et dente contritis concessum est tamen, ut ad uestrorum intestinorum aras uiua perueniant, et misera pecora, quae cum citius de corpore suo exeunt, in uestra corpora intrare non possunt! ita delirantes adhuc putatis, quod ideo sumus inimici ueteris testamenti. quia nullam carnem inmundam dicimus tenentes apostoli sententiam dicentis: omnia munda mundis, et illud, ubi dominus ait: non quod intrat in os uestrum, uos coinquinat, sed quod exit. quod non ad solas turbas dominus dixit, sicut uester Adimantus, quem post Manichaeum Faustus praecipue laudat, cum ueteri [*](23 Tit. I, 15 24 Matth. 15, 11 ) [*]( 1 arogantiore C1 facitis b 2 andatiae at 3 timetis (s. l. m. 2) 8 e 4 temperant LSMG 5 aescas C 7 quur L sic S 18 ezalari G, (h in mg. m. 2) S exalari LCM q// (-- m. rec. add.) C q; e G 14 praecibus LM pcibus C 15 quia (a s. I. a m. 1) L' 16 sthomachi L 17 holera SMG, (h er.) C 19 peccora C 23 ducimus C 26 adimantius SG adimandus M'x adimatus LM1 27 praecipuę L cumj eum (e ita ras.) GS1 ueteris L ueteri (8 er.) M )
293
testamento calumniaretur, uoluit intellegi, sed etiam remotus a turbis hoc idem discipulis suis euidentius et expressius elocutus est. cum enim hanc domini sententiam testamento ueteri obposuisset Adimantus, quia in illo scripta sunt quaedam inmunda carnium. a quibus ille populus iussus est abstinere, timuit, ne sibi diceretur: cur ergo uos non quasdam, sed omnes carnes inmundas existimatis atque ab edendis omnibus temperatis, cum tu ipse proferas euangelicum testimonium non coinquinari hominem ex his, quae in os ingrediuntur et in uentrem uadunt atque in latrinam emittuntur ? itaque has artissimas et fallaciam suam manifestissima ueritate praefocantes angustias conatus euadere ait hoc dominum ad turbas dixisse, quasi paucis ille in secreto uera diceret, in turbas autem falsa iactaret, cum et hoc de domino credere sacrilegum sit, et omnes qui legunt, nouerint hoc et remotis turbis eum planius dixisse discipulis. quapropter quia in exordio harum litterarum suarum Faustus sic miratur Adimantum. ut ei solum praeferat Manichaeum, conpendio requiro, utrum ista domini sententia, qua dixit non inquinari hominem his, quae in os eius intrant. uera an falsa sit. si falsam dicunt, cur eam tantus eorum doctor Adimantus a Christo prolatam dicens ad expugnandum testamentum uetus obiecit? si autem uera est, cur aduersus eam credunt se coinquinari, si quacumque carne uescantur? nisi forte uerum respondere uelint et dicere apostolum non dixisse: omnia munda haereticis, sed omnia munda mundis. cur enim non sint istis haec munda, idem apostolus sequitur et dicit: inmundis autem et infidelibus nihil est mundum; sed polluta sunt eorum et mens et conscientia. unde reuera Manichaeis omnino nihil est
[*](25 Tit. 1. 15 ) [*](1 eluminaretur (in mg. aJ: eliminaretur) b 2 locutus b 9 hoa S 11 prefocantes C 12 ait (in marg.) S hoc hoc S 18 illis S 14 sacrilegium C 17 fantas S ei] et LMSlGl 18 manicheum C 20 falsam] falsa L 21 tantos L adimantiua (i 8.1.) SG 22 eipurgnandum (pr. n 8. l.) C 25 dixisse n5 ola b hereticis LC 26 quur L sit (i insert.) S 29 manicheis C ) 294
mundum, quandoquidem etiam ipsam dei substantiam uel naturam non solum coinquinari potuisse sed etiam ex parte coinquinatam esse contendunt; nec solum coinquinatam esse uerum etiam ex omni parte recuperari mundarique non posse. unde mirum est, quod ita se dicunt inmundas omnes carnes existimare et ob hoc ab eis abstinere, quasi aliquid existiment esse mundum non solum escarum, sed omnium creaturarum. nam et ipsa olera et poma et omnes fruges et totam terram et caelum commixtione gentis tenebrarum perhibent inquinata. utinam ergo et in ceteris cibis errori suo congruerent atque ab his, quae inmunda dicunt, omnibus abstinendo fame potius morerentur quam tales blasphemias pertinaciter loquerentur! nam se corrigere atque emendare nolentibus hoc esse utilius quis non intellegat?