Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Si secundum errorem uestrum propter commixtionem gentis tenebrarum non carnes, sed ipse deus uester inmundus est in ea parte, quam uelut debellandis et captiuandis hostibus absorbendam et inquinandam misit et miscuit, deinde propter ipsam commixtionem etiam quicquid aliud manducatis, inmundum est. sed dicitis: multo amplius inmundae sunt carnes. et quare amplius inmundae sunt carnes longum est eorum de hac re deliramenta commemorare, sed breuiter adtingam, quod sat est. ut inspiciantur reprehensores ueteris testamenti tanta stultitiae uetustate confecti, ut carnis accusatores sine ulla spiritali ueritate solam carnem sapere conuincantur. fortassis enim paulo prolixior ista responsio sic aduersus eos lectorem instruet, ut in ceteris responsionibus non a nobis tam multa uerba requirantur. dicunt enim isti uaniloqui et mentis seductores in illa pugna, quando primus homo eorum tenebrarum gentem elementis fallacibus inretiuit, utriusque sexus principibus indidem captis, cum ex eis mundus construeretur, plerosque eorum in caelestibus fabricis conligatos, in quibus erant etiam feminae aliquae praegnantes: quae cum caelum rotari coepisset, eandem uertiginem ferre non ualentes conceptus suos abortu excussisse: eosdemque abortiuos fetus et masculos et feminas de caelo in terram cecidisse, uixisse. creuisse, concubuisse, genuisse. hinc esse dicunt originem carnium omnium, quae mouentur in terra, in aqua, in aere. ergo si de caelo est origo carnium, absurdissimum est propter hoc eas inmundiores putare, praesertim quia in ipsa structura mundi eosdem principes tenebrarum [*]( 6 absorbèndam] abseruendam L 7 propter (ter add. s. 1. m. 2) S quic/quid C 9 sint (i ex u corr.) M sint b 11 sat est ut] satis tui b rephensores LC 18 inretiuit Ml 19 utrique SG ibide b (in mg. af indidem) 21 etiam erant C pregnantes C 24 auortiuos L foetus CS 25 cecidisse L caecidisse M hinc (n in ras.) C 26 in aqua in terra C 29 strictura S structvra (v ex a n. 1 corr.) L )

297
ita per omnem contextionem a summis usque ad ima conligatos dicunt, ut quanto quaeque amplius haberent commixti boni, tanto sublimius conlocari mererentur ac per hoc mundiores carnes esse deberent, quarum origo de caelo est, quam fruges quae oriuntur ex terra. deinde quid tam insanum dici potest quam conceptus factos ante uitae commixtionem tanto uiuaciores fuisse, ut et abortiui et de caelo in terram ruentes uiuerent, commixta autem uita nisi tempore maturo editi uiuere non possint, et si de paulo altiore loco cadant. continuo moriantur ? utique si regnum uitae contra regnum mortis belligerauit, commixta uita uiuaciores facere debuit, non corruptibiliores. quodsi in sua natura quaeque res magis suam retinet incorruptionem, non duas naturas, bonam et malam. sed duas bonas, quarum sit una melior, praedicare debuerunt. unde igitur adserunt inmundiores carnes, quas de caelo genus ducere adfirmant, istas dumtaxat omnibus notas? nam ipsa prima corpora principum tenebrarum ex arboribus ibidem natis tamquam uermiculos opinantur exorta, ipsas autem arbores ex quinque illis elementis. proinde si animalium corpora primam originem habent ex arboribus, secundam de caelo, quid causae est, ut inmundiora quam fructus arborum aestimentur? si propterea, quia cum moriuntur, amittunt animam, ut iam inmundum sit. quicquid uita deserente manserit, cur eodem pacto non sunt inmunda olera uel poma, quae utique, sicut supra dictum est. cum decerpuntur uel auelluntur, moriuntur? horum quippe homicidiorum rei esse nolunt, dum nihil ex terra uel ex arbore decerpunt. deinde [*]( 1 omnes contextionem LM omnes contextiones (s in ras.) P omes e contexiones b 2 quantoq: quae L quique Cb quoque P q.que M aberent S 6 conceptus factus L conceptos factos (ctus in ctos O torr. G) SG conceptus faetus P3 conceptos fętus b uiuatiores SG 7 auortiui L 8 editi] et diu SG 11 uita (8. l. a m. ree.) C 12 si om. SG 13 bonas et malas LCSG JIb 17 ibidam L 18 uermiculis b 20 habentj habere SG 21 causa L 22 estimentur C a*mittunt (m eras.) L 24 remanserit C quur L 26 anelluntur (u ex b) L )
298
cura duas animas esse in uno animantis corpore adfirmant, unam bonam de gente lucis, alteram malam de gente tenebrarum, numquid, cum occiditur animal, bona anima fugit et mala remanet? si enim hoc esset, si uiueret animal occisum, quomodo uiuebat in gente tenebrarum, quando solam suae gentis habebat animam, qua etiam rebellauerat aduersum regna diuina? cum ergo in morte cuiuslibet animalis utraque anima. et bona et mala, deserat carnem, cur inmunda caro dicitur, quasi a sola bona anima deseratur? quia etsi aliquae uitae reliquiae remanent, ex utraque remanent; nec ipsum quippe fimum dicunt remanere sine aliquibus exiguis reliquiis membrorum dei. nullam igitur causam reperiunt, cur adseuerent carnes frugibus inmundiores. sed uidelicet fallacem castitatem suam ostentare conantes eo putant inmundiorem carnem, quod de concubitu existat, quasi non tanto uehementius coguntur membro illi diuino manducando succurrere. quanto illic artius conligatum putant. postremo si ista causa est maioris inmunditiae carnium, ea comedant animalium corpora. quae non de concubitu oriuntur, sicut sunt innumerabilia genera uermium, quorum nonnullos uulgo edunt quaedam Veneticae regiones ex arboribus natos. ranas etiam, quas repente ex una pluuia terra generat, in escam isti adsumere debuerunt. ut dei sui membra talibus formis commixta liberarent, si eam carnem detestantur, quae concubitu propagatur. et genus humanum erroris arguerent, quod gallinis columbisque uescantur ex masculorum feminarumque coitu procreatis et mundiores caeli et terrae filias ranas abiciant. nam secundum istorum fabulam mundiores sunt primi principes tenebrarum. quorum parentes arbores fuerunt. quam ipse Manichaeus. quem pater et mater concumbendo genuerunt, mundiores etiam peduculi eorum. qui sine concubitu sudore carnis uel corporis [*]( 1 amantis GS1 adfirment CSG 9 a om. Cb 12 repperiunt LC 15 quo b 17 illi C 21 uenetie .Cb 22 germinat b 24 si (e cotr. iia i) S 25 columbis quae L 30 cticobendo C pediculi Ci. 31 sudori L carnis uel om. LCb post corporis add. up-I Lb )
299
exhalatione nascuntur, quam isti ipsi miseri, qui de parentibus concumbentibus nati sunt. aut si iam quicquid ex carne etiam sine concubitu nascitur, propterea putant inmundum, quia ipsa caro ex concubitu est, inmunda erunt olera et fruges, quae de stercoribus fertilius uberiusque surrexerint. ubi uideant, quid faciant uel quid respondeant, qui fruges dicunt mundiores esse quam carnes. nam stercore quid inmundius ex carne proicitur et quid frugibus feracius adhibetur? certe ipsi dicunt per adtritiones et digestiones ciborum fugere inde uitam et exiguum quiddam in stercore remanere. cur ergo ubi exigua uita remanet, inde cibi uestri, hoc est fructus terrae de stercore et meliores et maiores et plures existunt? caro non purgamentis terrae. sed fetibus pascitur; terra uero purgamentis carnis, non fetibus fecundatur. eligant, quid sit mundius, aut iam correcti desinant esse inmundi et infideles, quibus nihil sit mundum, et nobiscum amplectantur apostolum dicentem: omnia munda mundis; domini est terra et plenitudo eius; omnis creatura dei bona est. omnia quippe, quae naturaliter sunt, in ordine suo bona sunt et nemo in eis peccat, nisi qui ordinem suum in dei oboedientia non custodiens eorum quoque ordinem male utendo perturbat.