Proinde si Manichaei resurrectione domini iustificarentur, cuius resurrectionis dies ex die quidem passionis tertius, post diem tamen sabbati. hoc est post septimum octauus fuit, profecto spoliarentur carnali uelamento mortalium desideriorum et cordis circumcisione gaudentes non eam in carne adumbratam figuratamque deriderent tempore ueteris testamenti, quamuis iam tempore noui testamenti fieri obseruarique non cogerent. in quo enim membro congruentius expoliatio carnalis et mortalis concupiscentiae figuratur, quam unde carnalis et mortalis fetus exoritur? sed, sicut dicit apostolus, omnia munda mundis; inmundis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta sunt eorum et mens et conscientia. itaque isti, qui nimis mundi sibi uidentur, quia illa membra tamquam inmunda auersantur aut auersari se [*]( 6 Col. 2, 16 sq. 24 Tit. 1, 15 ) [*]( 2 quanta] in quanta GMb avctoritate (v B. l.) C 4 in illis C 7 in potu] potu C partem L 8 neomoeniae LGM neomenie CS qu$sunt b 9 hinc b iudica & (exp. m. 2) L 10 hec L 11 quQ sunt b quam LCEttg. b: qua M quia 8 quia (a s. I.) G 12 que C 14 predicebantur C 15 manichei CLG resurrectionS S resurrectionem G resurrectione (m er.) M 22 cogerent b 24 foetus S )
287
fingunt, in eas infidelitatis et erroris inmunditias inciderunt,. ut, cum detestantur circumcisionem carnis, quam dixit apostolus signaculum iustitiae fidei, in ipsis tamen carnalibus membris diuina dei sui membra credant conligata et inquinata detineri, ut, cum carnem inmundam dicunt, et deum illic ex parte, qua ibi tenetur, inmundum factum dicere conpellantur, quippe quem mundari oportere adserunt: quod donec fiat, quantum fieri potuerit, interim nunc eum perpeti omnia, quae carnes patiuntur, non tantum in labore et dolore adflictionum sed etiam in uoluptate corruptelarum. ei namque dicunt parcere, quod non concumbunt, ne nodis carneis: artius inplicetur et sordidius inquinetur. cum ergo apostolus dicat: omnia munda mundis, utique hominibus, qui possunt in deterius uoluntatis peruersitate mutari, quanto magis omnia munda sunt deo, qui semper incommutabilis et incontaminabilis permanet? de cuius sapientia diuine dictum est in eis libris, quos reprehendendo uehementius inquinamini, quod nihil inquinatum in eam incurrit et adtingit ubique propter suam munditiam. quapropter, o inmundissima uanitas, itane displicet tibi in membro humano, unde humana generatio propagatur, signum regenerationis humanae illum, cui munda sunt omnia, deum iussisse constitui et placet tibi etiam in flagitiis, quae illo membro ab inpudicis hominibus perpetrantur, ipsum deum uestrum, cui nihil est mundum, ex parte suae naturae conmaculari atque corrumpi? quid enim patitur in uariis turpibus corruptelis, quem coniugali quoque concubitu creditis inquinari ? audete iam dicere, quod
[*]( 3 Rom. 4, 11 18 Sap. 7, 24 sq. ) [*]( 1 infidelitates L errores L 2 detestentur SGM carnis circumcisionem SGM 4 menbris L 5 post detineri ras. C 7 quem] quae L adserunt C1 8 perpeti/// C 9 afflictionem SM'GI adflictionem L afflictionum (P 11 concumbunt (con 8. l. a m. 2) S 16 diuinae G 20 membro (r s. 1. a m. 2) L 21 humane L 25 sue L ctlmaculari C 27 audet etiam dicere quod soletis LPSGMb audeteiam dicere quod soletis C (in marg. m. rec. ad id iam quod dicere soletis, quae est lect. ed. Maurinae) ) 288
soletis:ergone deerat, ubi deus praefiguraret signaculum iustitiae fidei, nisi in illo membro ? respondetur: cur enim et ibi non ? primo quia omnia munda mundis, quanto magis deo. deinde quia hoc apostolus dixit signaculum datum Abrahae iustitiae fidei in tali circumcisione. uos autem nolite erubescere, si potestis, cum uobis dicitur: ergone deerat deo uestro, quid ageret, ne suae naturae partem istis membris, quae sic despuitis, inplicaret? pudenda quidem ista dicuntur hominibus propter nostrae mortalitatis corruptibilem poenalemque propaginem, quae inde subsistit: quibus casti adhibent uerecundiam, inpudici petulantiam, deus iustitiam.