Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
AUGUSTINUS respondit: Quemadmodum et quare accipiatur testamentum uetus ab heredibus testamenti noui, iam supra diximus. sed quia paulo ante de promissis eius Faustus egit, nunc autem de praeceptis agere uoluit, respondeo istos omnino nescire, quid intersit inter praecepta uitae agendae et praecepta uitae significandae. exempli gratia: non concupisces praeceptum est agendae uitae; circumcides omnem masculum octauo die praeceptum est significandae uitae. ei hac quippe inperitia Manichaei et omnes, quibus displicent litterae ueteris testamenti, quicquid deus mandauit priori populo ad celebrandam umbram futurorum non intellegentes et ea modo non obseruari animaduertentes ex more praesentis temporis illa reprehendunt, quae utique illi tempori congruebant, quo ista, quae nunc manifestata sunt, uentura significarentur. sed quid dicturi sunt aduersus apostolum, qui ait: haec omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obuenit? ecce ipse aperuit, cur illae litterae accipiantur a nobis et cur illa rerum signa iam necesse non sit ut obseruentur a nobis. cum enim dicit: scripta sunt propter nos, procul dubio [*]( 11 lib. IllI 2 14 Ex. 20, 17 15 Gen. 17, 10 sqq. 24 I Cor. 10, 6. 11 ) [*](1 que C precepta C 8 seu] siue b 4 quit L 5 queris LC 8 audisse L preceptores C 9 Cap. XIII LSMPG Agustinus L quemammodum L 12 respondebo Eug. (ed. KnOlljj 237) 13 (et 14) precepta C agende C 16 octaua b 17 manichei C 19 celebranda GS celebrandQ b 22 manifesta SMG 24 in illia C scribta M 25 finesL* seculorum C aduenit 01 26 ipse om. S ille LC littere C )