Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Cessationem uero sabbatorum iam quidem superuacuam ducimus ad obseruandum, ex quo spes reuelata est nostrae quietis aeternae, non tamen ad legendum et intellegendum, quia propheticis temporibus cum essent ista, quae nobis hoc tempore patefacta sunt non tantum sermonibus, sed et actibus praefiguranda et praenuntianda, illo signo, quod legimus, res ista praenotata est, quam tenemus. uos autem uolo mihi dicatis, cur uestram cessationem nolitis inplere? Iudaei quippe sabbato suo, quod adhuc carnaliter sapiunt, non solum in agro fructum nullum decerpunt, sed nec in domo concidunt aut coquunt. uos autem cessantes quidem expectatis, quis auditorum uestrorum propter uos pascendos cultello uel falcicula armatus in hortum prosiliat, homicida cucurbitarum, quarum uobis adferat, mirum dictu, uiua cadauera. nam si non eas occidit, quid uos in tali facto metuistis? si autem occiduntur, cum decerpuntur, quomodo eis inest uita, cui purgandae atque recreandae manducando atque ructando uos adseritis subuenire? accipitis ergo uiuentes cucurbitas, quas, si possitis, degluttire deberetis, ut post illud unum uulnus, in quo eas cum decerpsit uester auditor reus factus est uestra [*]( 2 illo om. SGMPCb enim om. C cur non et ibi primo (m. rec.) C non primo: b 7 in istis C 9 paenalemque SlOt 11 inpedici L 19 iudei C 20 sapient Ml 22 coqu*nnt C 24 ortum LSMG 26 metuitis Cb 27 eis] non eis G'8 28 purgande L 80 possetis Mtb degluttire (1 8. l. a m. 2) L deglutire SGM 81 uester] ux L )

289
indulgentia liberandus, saltem deinceps ad officinam aqualiculi uestri, ubi deum uestrum illo proelio confractum reformare possitis, inlaesae atque integrae peruenirent. nunc autem antequam eis conterendis dentes incumbant, minutatim, si hoc palato placuerit, conciduntur a uobis; quibus tam crebris uulneribus earum quomodo uos non estis rei? uidete, quemadmodum uobis expediret, ut quod uno in septem diebus faciunt Iudaei, uos cotidie faceretis et a tali etiam domestico opere cessaretis. iam quid in igne patiantur, ubi certe non reformatur uita, quae in eis est? non enim feruens olla sancto uentri conparari potest; et tamen inridetis tamquam superfluam sabbati cessationem. quanto utique sanius non solum eam non reprehenderetis in patribus, quando superflua non fuit, sed etiam nunc, quando iam superflua est, ipsam potius teneretis quam istam uestram non significatione acceptabilem, sed errore damnabilem; quam etiam non inplendo rei estis secundum opinionem uestrae uanitatis. et uani secundum iudicium ueritatis. dicitis enim dolorem sentire fructum, cum de arbore carpitur, sentire cum conciditur, cum teritur, cum coquitur, cum manducatur. non ergo debuistis uesci nisi eis. quae cruda et inlaesa possunt transuorari. ut unum. saltem dolorem, cum decerpuntur, non a uobis, sed a uestris auditoribus paterentur.

Sed dicitis: quomodo subuenimus tantae uitae, si ea tantum absumimus, quae incocta et mollia possunt absorberi ? si ergo ista conpensatione tam multos cibis uestris dolores infligitis, [*]( 1 saltim Lx oficinaiu L 2 pręlio C confiractum (r 8. I.) M 3 illese atque integre b 4 incombant C si] sic SG 6 estis] essetis SG quemammodum L 7 diebus] dies L die SMGb ..die in septS (in er.; in m. 2 s. I. supcrscr.) C 8 faceretis (r s. I.) M 9 patiuntur G1 reformetur Pl 10 non est b 13 eam] autem S 14 iam (s. I.) S1 15 significationem Lb 16 errorg (........m. 2 add.) M damnabilem (in marg.) M 17 et implendo uani (in marg. m. rec.) C 18 ueritatis] uanitatis LSGMP1 19 cum ante concid. Qm. P cum teritur] conteritur Pb 21 saltim L 26 compensatione C multis b inrigitis L ) [*]( XXV. Aag. sert. 6. ) [*]( 19 )

290
cur ab illo solo abstinetis, ad quem maxime ista necessitas cogit? nam fructus potest et crudus comedi, sicut se nonnulli uestri exercuerunt, ut hoc non tantum de pomis, uerum etiam de omnibus oleribus facerent. si autem non uellatur aut decidatur aut quoquo modo dematur ex terra uel arbore, uenire ad escam nullo pacto potest. hoc ergo facile debuit esse ueniale, sine quo ei subuenire non ualeretis, non illi tam multi cruciatus, quos in praeparandis escis membris dei uestri non dubitatis inferre. at enim plorat arbor, cum fructus carpitur, hoc quippe dicere non erubescitis. certe nouit omnia uita, quae ibi est, et praesentit, quis ad ea conueniat. uenientibus ergo electis et poma carpentibus gaudere debuit, non plorare illum transitorium dolorem tanta felicitate conpensans et tantam euadens miseriam, si in alios incidisset. cur itaque pomum non decerpatis, cum decerpto tam multas plagas doloresque ingeratis? respondete, si potestis. nec ipsa ieiunia uobis conpetunt; non enim oportet uacare fornacem, in qua spiritale aurum de stercoris commixtione purgatur et a miserandis nexibus diuina membra soluuntur. quapropter ille est misericordior inter uos, qui se potuerit ita exercere, ut nihil eius ualetudini obsit saepe crudos cibos sumere et multa consumere. uos autem et tantas poenas escae uestrae inrogando crudeliter manducatis et a membrorum diuinorum purgatione cessando crudeliter ieiunatis.