Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quid autem fallitis auditores uestros, qui cum suis [*]( 1 I Cor. 6, 4 sqq. 7 Matth. 25, 35 10 cf. Col. 3, 18; 4, 1 16 Matth. 10, 38 sqq. 23 cf. I Tim. 5, 23 24 Matth. 10, 42 ) [*]( 1 secularia C 2 aecclesia C 3 conlocate Lx 4 sua.. L secnntur C 5 militiaexplane propter quoddam quasi commertium caritf.tis ubi iungitur 8 6 commertium CG subiungitur (s 8. I. et b in ras.) L 7 quedam C 8 cętera L alioquin (o 8. I. add. m. 2) L 9 domos Mb 11 optemperare CL1 14 prestareiC 21 propheteiC 22 AeditLCSMGo 28 sthomacum Ml stomacum L 24 qui] quasi b fortiori atque aaniori C frigide LCS )

283
uxoribus et filiis et familiis et domibus et agris uobis seruiunt, si quisquis ista omnia non dimiserit, non accipiet euangelium? sed quia eis non resurrectionem, sed reuolutionem ad istam mortalitatem promittitis, ut rursus nascantur et uita electorum uestrorum uiuant, tam uana et inepta et sacrilega, quam uos uiuitis, quando ualde laudamini; aut si melioris meriti sunt, in melones et cucumeres uel in aliquos alios cibos ueniant, quos uos manducaturi estis, ut uestris ructatibus cito purgentur: merito eos a mandatis euangelicis alienatis; sed et uos ipsos talia sentientes atque suadentes maxime inde separare debetis. si enim haec uanitas ad fidem euangelicam pertineret, non debuit dicere dominus: esuriui et dedistis mihi manducare, sed: esuristis et manducastis me, aut: esuriui et manducaui uos. neque enim ex illo iam ministrationis merito secundum uestra deliramenta quisquam recipietur in regnum dei, quia manducare sanctis dedit, sed quia uel manducauit, quos anhelaret. uel manducatus est, a quibus anhelaretur in caelum. nec illi dicerent: domine, quando te uidimus esurientem, et dedimus tibi manducare? sed dicerent: quando te uidimus esurientem, et manducasti nos? quibus ille non responderet: cum uni ex minimis meis dedistis, mihi dedistis, sed: cum unus ex minimis meis uos manducauit, ego uos manducaui.