Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quam multi autem in nostra communione ueraciter faciunt ista sublimiora praecepta euangelica, de quorum specie fallitis inperitos! quam multi homines utriusque sexus ab omni concubitu puri atque integri, quam multi experti et postea continentes, quam multi rerum suarum distributores et relictores, quam multi ieiuniis uel crebris uel cotidianis uel etiam incredibiliter continuatis corpus seruituti subicientes! quam multae fraternae congregationes nihil habentes proprium, sed omnia communia, et haec nonnisi ad uictum et tegumentum necessaria unam animam et cor unum in deum caritatis igne conflantes ! atque in his omnibus professionibus quam multi fallaces et perditi deprehenduntur, quam multi etiam latent, quam multi primo recte ambulantes peruersa uoluntate cito deficiunt! quam multi in temptationibus inueniuntur, quod alio animo talem uitam adumbrata specie susceperunt, et quam multi humiliter et fideliter sanctum custodientes propositum usque ad finem perseuerant et salui fiunt! in quorum societate quasi dispares adparent; sed tamen eadem caritate copulantur, qui propter aliquam necessitudinem secundum apostoli exhortationem habent uxores tamquam non habentes et emunt tamquam non tenentes et utuntur hoc mundo tamquam non utentes. his subiunguntur secundum abundantes diuitias misericordiae dei etiam illi, quibus dicitur: nolite fraudare inuicem nisi ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi, et iterum ad id ipsum estote, ne uos temptet satanas propter intemperantiam uestram; hoc autem dico secundum ueniam, non secundum imperium. qualibus etiam idem apostolus dicit: iam quidem omnino delictum est, quia iudicia habetis uobiscum. et eorum portans [*]( 23 I Cor. 7, 5 sq ; 7, 29 aqq. ) [*]( 1 comnmnione (m er.) L 2 precepta C 6 cottidianis G qyottidianis (v s. I. a m. 1) L 8 multe C 9 nonnisi (nisi a. I. add. m. 2) C tegimentum C 12 dephenduntur S 14 in om. LCSG temtationibus M tentationibus L 19 exhortationem L 21 mundo] modo Lx 22 habundantes LG habundantes CM misericordie C 25 id om. b temtet M 29 est in uobis b iuditia C habeatis L - )

282
infirmitatem paulo post dicit: saecularia igitur iudicia si habueritis. eos qui contemptibiles sunt in ecclesia hos conlocate. neque enim illi soli, qui ut sint perfecti, uendunt uel dimittunt omnia sua et sequuntur dominum, pertinent ad regnum caelorum, sed huic militiae christianae propter quoddam quasi commercium caritatis subiungitur etiam quaedam stipendiaria multitudo, cui dicetur in fine: esuriui et dedistis mihi manducare et cetera. alioquin damnandi erunt illi, quorum domus tam diligenti et sollicita cura conponit apostolus monens mulieres subditas esse uiris suis, uiros diligere uxores suas; filios obtemperare parentibus, parentes filios nutrire in disciplina et correptione domini; seruos oboedire cum metu dominis carnalibus, dominos quod iustum est et aequum semis praestare. sed absit, ut istos a mandatis euangelicis alienos et a uita aeterna separandos iudicet, quia ubi ait dominus: si quis non tulerit crucem suam et secutus me fuerit. non potest esse discipulus meus, exhortans firmiores ad perfectionem, ibi statim et istos consolatus est dicens: qui receperit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet; et qui receperit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet. unde non tantum qui modicum uini Timotheo dederit propter stomachum et frequentes infirmitates eius. sed etiam qui saniori atque fortiori calicem aquae J'rigidae porrexerit tantum in nomine discipuli, sicut ibi sequitur non perdet mercedem suam.