Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Haec portenta sentientes et docentes et secundum haec uiuentes audetis uos et dicere euangelica praecepta seruare et catholicae ecclesiae derogare, in qua sunt tam multi pusilli cum magnis, quos utrosque dominus benedicit pro suis gradibus euangelica mandata seruantes et euangelica promissa sperantes. sed uestrum oculum maleuolus error in solam paleam nostrae segetis ducit; nam et triticum ibi cito [*](18 Matth. 25. 35 21 Matth. 25, 40 ) [*]( 1 uobis (in marg.) S 2 quisquis] quis GSb 7 cibos alios C 8 ut] et 80 14 enim (e s. l. a m. 2) L 16 recipietur (e ante t a m. 2) C sanctis (i s. I. a m. 2) L 17 anelaret L 18 anelaretur LSG anhelaretur (h s. I. a m. 1) M 24 alter. et om. C uideritis SG)

284
uideretis, si et esse uelletis. in uobis autem et qui Manichaei ficti sunt, mali sunt; et qui ficti non sunt, uani sunt. ubi enim fides ipsa ficta est, et qui ea simulate utitur, fallit et qui eam ueram existimat, fallitur; nec ex ea potest existere bona uita, quia ex amore suo quisque uiuit uel bene uel male. uos autem si spiritalis atque intellegibilis boni caritate, ac non corporalium phantasmatum cupiditate arderetis, ut cito dicam, quod de uobis notissimum est, solem istum corporeum non pro diuina substantia et pro sapientiae luce coleretis.