Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

AUGUSTINUS respondit: Quomodo in tuto, miser? quomodo in tuto, qui te patriarchas odisse dicis inpuros et deum adhuc plangis inpurum? certe illis patriarchis post aduentum saluatoris praestitam purgationem et datam beatam requiem concessisti; deus autem uester et post aduentum saluatoris adhuc iacet in tenebris, adhuc flagitiis omnibus mergitur, adhuc in inpuris omnibus uolutatur . ita non solum uita illorum hominum melior erat deo uestro, uerum etiam mors ipsa felicior. in quibus autem sedibus erant iusti, qui exierant ex hac uita, priusquam Christus in carne uenisset, et utrum etiam ipsos ad aliquid melius passio Christi transtulerit, qui in eum uenturum, passurum, resurrecturum non tantum crediderant, uerum etiam hoc ipsum, sicut oportebat, prophetico spiritu praenuntiauerant, in scripturis sanctis indagandum est, si quo modo ad liquidum indagari potest, non hinc temeritates opinantium consectandae quorumlibet hominum, nedum tam execrabilis haeresis peruersitates nimis longe a ueritate aberrantium. frustra sibi sane per hanc obliquitatem pollicetur [*]( 2 meritis (me s. l. a m 2) C 3 at tinet C 10 inhereat L 12 cap. LXV LPSMG Agustinus L 13 dicis om. SG 17 flagituis C 18 in om. LSMG in puris P 24 ipstKj (d exp. et r superscr. m. 2) L . 25 praenuntiauerat L, (n s. l.) S scripturis (s init. 8. l.) C 26 ad (d 8. l. a m. 2) L temeritate sopinantiuin G temeritates sopinantium S temeritatis .:l1ł 28 heresis LC peruersitates ed. Maur.: peruersitate lib. b 29 per] post SG )

790
Faustus aliquid post hanc uitam cuiquam posse praestari, quod sibi praestandum in hac uita non conparauerit. bonum est uobis, ut, dum hic uiuitis, istum relinquatis errorem et ueritatem catholicae fidei cognoscatis atque teneatis. alioquin longe aberit, quod sibi pollicetur iniustus, cum fieri coeperit, . quod iniusto minatus est deus.'