Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Nec inmerito nos ad huiusmodi scripturas, tam inconsonantes et uarias, numquam sane sine iudicio ac ratione aures adferimus; sed contemplantes omnia et cum aliis alia conferentes perpendimus, utrum eorum quidque a Christo dici potuerit necne. multa enim a maioribus uestris eloquiis domini nostri inserta uerba sunt, quae nomine signata ipsius cum eius fide non congruant, praesertim quia, ut iam saepe probatum a nobis est, nec ab ipso haec sunt nec ab eius apostolis scripta, sed multo post eorum adsumptionem a nescio quibus et ipsis inter se non concordantibus Semiiudaeis per famas opinionesque conperta sunt: qui tamen omnia eadem in apostolorum domini conferentes nomina uel eorum, qui secuti apostolos uiderentur, errores ac mendacia sua secundum eos se scripsisse mentiti sunt. sed uideris; de hoc interim ut inquam, capitulo tecum non nimium ego contenderim, cum mihi illud satis ad praesidium sit, quod ante posui et quod nec ipsis uobis negare licet, ante domini nostri aduentum [*]( 8 cf. Matth. 7, 21 ) [*](1 boc-dei om. SG 3 mattheus JE2 mattheus C 4 de om. b r< aitem C centurione (m er.) L 6 aequae G *eque (a er.) M 7 quia (a s. l.) S 8 sit] non sit S 10 in merito C 11 inditio C reatione (e exp. m. 2) L 15 quae C: et quae LSGb aut atq' aut equae nomine (atq' et equae in raa.) M 16 cd eius (Q et eiu in ras. i 8. I.) L congruent 0' presertim S 17 a om. CSMGb (s. l. a m. 2) L 19 saemi LSG s*emi (a er.) M iudeis C 20 opiniones que C 21 nomina Lx 22 mendatia C 23 se s. l. S sed (d s. l. a m. 2) C uideris (ri in ras.) G uiueris (d in u corr.) M 25 posuit C )