Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
De uita autem patriarcharum iam, quantum satis arbitratus sum, homini maledico non pauca respondi: quibus non utique in morte correctis uel post passionem suam iustificatis testimonium dominus perhibebat, cum Iudaeos admoneret, ut si Abrahae filii essent, facta Abrahae facerent, et quod idem Abraham eiusdem diem uidere concupiuerit gauisusque fuerit, cum uidisset, et quod in eius sinum, id est nescio cuius quietae felicitatis magnum abditumque secretum abstulerint angeli pauperem illum aerumnosum a diuite superbiente contemptum. quid dicam de apostolo Paulo? an forte et ipse post mortem iustificatum laudat Abraham, quod, priusquam circumcideretur, credidit deo, et deputatum est illi ad iustitiam ? quod tanti pendit, ut nos non ob aliud dicat filios eius esse effectos, qui eius carne propagati non sumus, nisi quod eius fidei uestigia sequamur.