Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
AUGUSTINUS respondit: Nos ueteris testamenti scripturas omnes, ut dignum est, ueras diuinasque laudamus, uos scripturas noui testamenti tamquam falsatas corruptasque pulsatis. nos ea, quae nunc de libris testamenti ueteris non obseruamus, congruenter tamen illo tempore atque illi populo fuisse praecepta nobisque in eis ipsis, quae non obseruamus, significata, quae intellegamus et spiritaliter teneamus. non solum dicimus, sed in apostolicis quoque litteris ostendimus et docemus; uos autem omnia, quae in libris noui testamenti non accipitis, omnino reprehenditis nec a Christo nec ab apostolis eius dicta uel conscripta adseueratis. uidetis ergo, quantum inter nos et uos, quod ad hanc rem adtinet, distet. cum itaque a uobis quaeritur, quare non omnia in libris noui testamenti accipitis, sed et in eis libris, in quibus adprobatis aliqua, multa respuitis, reprehenditis, accusatis, a corruptoribus inserta esse contenditis, nolite in exemplum adsumere distinctionem fidei uel obseruationis nostrae, sed rationem reddite praesumptionis uestrae.
A nobis enim si quaeratur, cur non eo ritu colamus deum, quo coluerunt Hebraei patres tempore ueteris testamenti, respondemus aliud nobis deum praecepisse per patres noui testamenti neque hoc contra uetus testamentum. cum et in illo id sit ante praedictum. sic enim hoc ipsum praenuntiatum est per prophetam: ecce dies ueniunt, dicit dominus, et consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum nouum, non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die, qua [*]( 24 Hier. 31, 31 sq. ) [*](1 cap. LXEI LSGPM Agustinus L testamenti (ti infra syll. men scr. m. 2) M 2 diuinas que C 3 pulsatis (in tec. et iter. in mg. a m. rec.) C 6 nosque C q: a M obseruamuBq1 (q* s. Z. a m. rec.) C 10 (et 15) rephenditis CSG 13 in libris om. SG 14 et om. C 15 respuistis LSMG 18 presumptionis C 19 quur L eo (8. I. a m. 1) C 20 hebrei C hebrei S post patres ras. 2 litt. C 23 ante sit pradictum b 24 proprophetam S 27 adprehendi Lt. adphendi S )