Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Equidem haud ignoro, quin uos haec non audeatis dicere falsa, sed quia sint eadem pro tempore tunc mandata Iudaeis usque ad aduentum scilicet Iesu. qui quoniam uenerit ab eodem praenuntiatus, ut uultis, uetere testamento ipse iam doceat, quid accipiendum nobis ex eodem sit et quid relinquendum. sed an prophetae Iesum praesagauerint, postea uidebimus . interim ad haec me nunc respondere oportet, quia, si Iesus per testamentum uetus adnuntiatus nunc diiudicat et carminat docetque pauca eius accipienda esse, repudianda uero quam plurima, et nobis paracletus ex nouo testamento promissus perinde docet, quid accipere ex eodem debeamus et quid repudiare. de quo ultro Iesus cum eum promitteret, dicit in euangelio: ipse uos inducet in omnem ueritatem et ipse uobis adnuntiabit omnia et commemorabit uos. quapropter liceat tantundem et nobis in testamento nouo per paracletum, quantum uobis in uetere licere ostenditis per Iesum, nisi forte pluris uobis testamentum [*]( 2 cf. Num. 15, 35 21 Ioh. 16, 15 ) [*]( 1 qui (i ex o) S carne (uirg. er.) S carne. (m er.) L 2 lapitibus C 8 non om. SG 4 inruperit M* 6 si tu SMG 6 prior.. C 7 irascereris Pb irascere C 9 audiatis LXMG audeatis (i in e corr. m. 2) LS 10 sunt b tempore S 11 iudeis S ad om. LSG, (a. I. add.) M ihfl LC 12 ipsi Lx 14 praesagiuerint M psagauerint (ga ex go uid. corr.) C, (a g seq. in ras.) G presagauerint P 15 hec C 17 terminat b 18 paraolitus S paraclytus LCMG 19 quid (i ex o corr. m. 1) C 21 promitteregt (n exp. m. 2) S promitterent G 22 annuntiabit (b ex u corr. m. 2) LM commemorauit X1 24 paraclaum Z1 paraclytum LC paraclitam ,G uetero SG uetere Ml ueteri b )

766
uidetur filii esse quam patris, si modo patris est, ut, cum ex illo reprobentur tam multa, huius solius nihil non debeat adprobari, praesertim quod uec a Christo scriptum constat, ut diximus, nec ab eius apostolis.

Quapropter, ut uos ex uetere testamento solas admittitis prophetias et illa, quae superius diximus, ciuilia atque ad disciplinam uitae communis pertinentia praecepta, supersedistis uero peritomen et sacrificia et sabbatum et obseruationem eius et azyma, quid ab re est, si et nos de testamento nouo sola accipientes ea, quae in honorem et laudem filii maiestatis uel ab ipso dicta conperimus uel ab eius apostolis, sed iam perfectis ac fidelibus dissimulauimus cetera, quae aut simpliciter tunc et ignoranter a rudibus dicta aut oblique et maligne ab inimicis obiecta aut inprudenter ab scriptoribus adfirmata sunt et posteris tradita? dico autem hoc ipsum natum ex femina turpiter, circumcisum Iudaice sacrificasse gentiliter. baptizatum humiliter, circumductum a diabolo per deserta et ab eo temptatum quam miserrime. his igitur exceptis et si quid ei ab scriptoribus ex testamento uetere falsa sub testificatione iniectum est, credimus cetera, praeterea crucis eius mysticam fixionem, qua nostrae animae passionis monstrantur uulnera, tum praecepta salutaria eius, tum parabolas cunctumque sermonem deificum, qui maxime duarum praeferens naturarum discretionem ipsius esse non uenit in dubium. nihil ergo est iam, cur me omnia credere existimes debere, quae continent euangelia, cum tu. ut supra ostensum est, testamenti ueteris supremum liquorem uix summis, ut aiunt. labris adtingas. [*]( 2 approbari sl approbari (pr. p 8. I.) P 3 scriptum om. SG 5 uetere Mx ammittitis GLSM1 ammittas (?) P 6 cibilia LIPJM docibilia SG 8 obseruationes C 9 azima LGSG 12 dissimula. nimus (b in u m. 2 corr.) SM dissimulabimus G 13 obliquae L 14 (et 19) ab] a b 20 preterea LC propterea b 21 misticam GS mystica b flxionem (i ante o 8. I.) S fixione b qua (— sup. a er.) C passiones (i in e corr. m. 2) L 22 uulneratum Cb tunc (ante par.) LSG 23 duarumlll C 25 quur LC 27 Buppremum (p exp. m. 2) L liquorft C sumis b )

767