Uelut hoc ipsum, quod modo non intellegens Faustus mandatis ueteris testamenti pro crimine obiecit, quod moram [*](7 Gal. 3, 29 10 Col. 2, 16 sq. 17 I Cor. 10, 11 25 cf. Dent. 25, 5 sqq. ) [*]( 1 earum Ll eicera LIMl 8 (et 13) quur L 11 die L neom*emae (er. a) S neomeniae (e pro 8. Z. add. et 0 ex n corr. m. 2) LM 13 accipi. (o er.) C êst (st 8. I. m. 2 add.) L 16 quid dam C 18 autem om. SG 19 finis (es in is corr.) S 20 in (s. l. a m. SS) LM 22 rephendendum (re et den s. I.) S repliendendum (den 8. I. a m. 2) G 28 damtnatom C damnatur (natur auperscr. m. 2) SG 24 Unde inc. cap. 10 in b 25 ipsft4 (d exp. et ..r add. m. 2) L ipsud M 26 in mandatis C)
769
fratris ad hoc frater iussus est ducere, ut non sibi, sed illi sobolem suscitaret eiusque uocaret nomine, quod inde nasceretur, quid aliud in figura praemonstrat, nisi quia unusquisque euangelii praedicator ita debet in ecclesia laborare, ut defuncto fratri, hoc est Christo, suscitet semen, qui pro nobis mortuus est, et quod suscitatum fuerit, eius nomen accipiat? denique hoc inplens apostolus non iam carnaliter in praemissa significatione, sed spiritaliter in conpleta ueritate, quos in Christo Iesu per euangelium se commemorat genuisse, suscenset eis et eos increpans corrigit uolentes esse Pauli: numquid Paulus, inquit, pro uobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? tamquam diceret: "defuncto fratri uos genui; christiani uocamini, non Pauliani." at uero qui electus ab ecclesia ministerium euangelizandi rennuerit, ab ipsa ecclesia merito digneque contemnitur. hoc est enim, quod in eius faciem iubetur expuere, non sane sine signo huius obprobrii, ut calciamento pedis unius exuatur, ne sit in eorum sorte, quibus ipse apostolus ait: et calciati pedes in praeparatione euangelii pacis, et de quibus commemorat propheta: quam speciosi pedes eorum, qui adnuntiant pacem, qui adnuntiant bona. qui enim sic euangelicam fidem tenet, ut et sibi prosit et ecclesiae prodesse non rennuat, bene intellegitur utroque pede calciatus. qui autem sibi putat, quia credidit, satis esse consultum, curam
[*]( 7 cf. I Cor. 4, 15 10 I Cor. 2, 13, 18 Ephes. 6, 15 20 Es. 52, 7 ) [*]( 1 frater iussus est ducere] fateri ausus (a s. l.) est dficere (ducere G) SG non (s. I. a m. 2) LPSG 2 subolem C sobolem S' inde] indiem Z,1 indidem SGC inde... (ex indidem corr.) M indidem (in mg. al. ibidem) b 3 unus quisque C 4 debent SG 9 genuisse (s. l. a m. 2) SG, om. M genuisse commemorat CSG suscenset Lx Cx succenset SM-Gb 10 pauli.num Quid S paulinum Quid GLl pauli*ni* Quid (ex paulinum) M pauli numquid (corr. uid. ex paulus inquit quid ; 7-8 litt. in ras.) P 14 reijnuerit (exp. m. 2) LSG renuerit C 16 facie CSMG 19 praeparationem LCb (uirg. er.) P 22 sibi] ipsi GSb et om. GS 23 reJJ.nuat (exp. m. 2) L renuat C 24 creditis b ) [*]( XXV. Aug. lIect. G. ) [*]( 49 ) 770
uero lucrandorum refugit aliorum, decalciati illius non figuratum significabit, sed in se inpletum portabit obprobrium.
Quid? quod et pascha a nobis obicit celebrari nec quod ita ut Iudaei celebramus insultat. cum ouem magis nos habeamus in re praesentis euangelii, non in umbra futuri, eiusque occisionem cum cotidie tum maxime anniuersaria sollemnitate non uenturam praesignemus, sed factam commemoremus, ideo sane dies paschae sollemnitatis nostrae ad diem celebrationis umbraticae Iudaeorum non occurrit, ut et dominicum diem, quo Christus resurrexit, conplecteremur. azyma uero qui rectae fidei christiani sunt, non in fermento ueteris uitae, hoc est malitiae, sed in ipsius fidei ueritate et sinceritate custodiunt, non septem diebus, sed omni die: quod significatum est numero dierum septenario, quo cotidie omnis uoluitur dies. quod etsi aliquantum laboriosum est in hoc saeculo, quoniam angusta et arta uia est, quae ducit ad uitam, merces tamen certa seruatur. nam ipse labor significatus est illis picridiis, quod aliquantulum subamara sint.