Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
lam ergo auctoritas Manichaei conferenda est auctoritati apostolorum. nam litteras istorum istas esse tam certum est quam illas illius. quis autem Manichaeum apostolis conparat, nisi quisquis se a Christo, qui misit apostolos, separat? aut duas naturas sibimet et ex propriis principiis aduersas quis umquam sapuit in uerbis Christi, nisi qui non sapit uerba Christi ? apostoli ergo tamquam discipuli ueritatis natiuitatem Christi praedicant passionemque ueracem, Manichaeus autem iactat se inducere in omnem ueritatem et uult inducere in talem Christum, in quo ipsius passionis praedicat falsitatem; isti Christum in carne, quam de Abrahae suscepit semine, circumcisum, ille deum in ipsa sua natura a tenebrarum gente concisum; isti pro carne Christi imitante sacrificium, quod tunc pie fiebat, oblatum, ille non carnis, sed ipsius diuinae substantiae membrum omnibus daemonibus inmolandum naturae aduersae gentis inlatum; isti Christum in exempli praebendi causam baptizatum in Iordane, ille deum ipsum per se ipsum in tenebrarum contaminatione submersum nec totum emersurum, sed quod eius mundari non potuerit aeterna damnatione puniendum; isti carnem Christi a daemonum duce temptatam, ille partem dei a daemonum gente possessam; et isti quidem illam temptatam, ut doceret resistere [*]( 1 manicheos L 3 custodite MG productae M 5 manichei LC 6 literas S 7 manicheum L 8 quis quis C 9 et om. SMG 12 predicant L 13 induceret (in s. I.) S 16 ipsa s. l. M sua ipsa C 17 imitante scripsi: intantae (in mg. signo r adpos.) L intante Sxb imitantur 8'1 intantÇ. P3G intasntae M infante C 19 demonibus C ymmolandum S 20 gentis (e in i corr.) S gentes G in om. C 21 causa Cb iordane (uirg. er.) L 23 quod s. I. I'3S2, om. LGM eius] si (sup. exp. eius m. 2 superscr.) M 24 dampnatione C (et 25) daemontum (i er.) L 25 temptatem corr. m. 1 in temptatam C )