Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

LIBER TRICESIMUS TERTIUS.

FAUSTUS dixit: Scriptum est in euangelio: quia multi uenient ab oriente et occidente et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum. uos ergo quare non accipitis patriarchas ? absit nos quidem cuiquam inuidere mortalium, quem deus forte miseratione respiciens sua de perditione umquam reduxerit ad salutem, sed hoc sane nos eius esse iam clementiae ponimus, qui misertus sit, non illius meriti, cuius fuisse negare non possis inprobabilem uitam: ac per hoc et Iudaeorum patres, Abraham scilicet et Isaac et Iacob — si est hoc pro certo de eisdem Christi testimonium, quod adfertis — quamquam fuerunt ipsi quidem flagitiosissimi — ut fere Moyses indicat eorum pronepos siue quis alius historiae huius conditor est, quae dicitur geneseos, qui eorum uitas 'nobis odio omni fastidioque dignissimas scripsit — sint tamen et ipsi iam in regno caelorum, sint in loco, quem nec crediderant umquam nec sperauerant, ut fere ex eorum liquido libris adparet, dummodo tamen constet uobis etiam confitentibus longo interuallo de tetra ac poenali inferorum custodia, ubi se uitae merita cohercebant, a Christo nostro domino liberatos, per eius scilicet mysticam passionem peruenire ad hoc ipsum potuisse, si [*](9 Matth. 8, 11 ) [*](1 reatituit C 2 nec] ut nec SG manicheus LC 3 ut om. L 7 cap. LXIIII LPSMGr 15 iuda eorum (a cum e lin. coni.) C 16 de om. SG hisdem LC, (h s. I.) M 18 flagitiosissimi CP3: gratiosissimi LSJlplG 19 storiae SGP'M' ystoriae (y add. m. 2) L que C 20 genes eos (s cum e Un. coni.) C 21 dignissimas (s fin. m. 2 s. I. add.) L celorum C 23 ferre C 26 domino nostro C per] p Ll )

785
peruenerunt, quod scriptum de eis est. neque enim quia et. latronem quendam de cruce liberauit idem noster dominus et ipso eodem die secum futurum dixit eum in paradiso patris sui, quisquam inuiderit aut inhumanus adeo esse potest, ut hoc ei displiceat tantae benignitatis officium. sed tamen non idcirco dicemus et latronum uitas ac mores nobis probabiles esse debere, quia Iesus latroni indulgentiam dederit aut quia publicanis et meretricibus ignorit errata dixeritque, quod etiam praecederent ipsi ad regnum caelorum eos, qui se superbe gesserint. in iniustitia namque et in adulterio deprehensam mulierem quandam Iudaeis accusantibus absoluit ipse praecipiens ei, ut iam peccare desineret. quapropter si horum tale quid et circa Abraham egit et Isaac et Iacob, ipsi gratias; docet eum talia operari circa animas, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. sed hoc tamen mihi unum in opinione hac uestra molestum est, cur id de Iudaeorum tantum patribus sentiatis ac non de ceteris quoque patriarchis gentium, quod et ipsi senserint . aliquando nostri liberatoris hanc gratiam, praesertim cum de ipsorum filiis magis christiana constet ecclesia quam de semine Abraham, Isaac et Iacob. sed ais utique illos quidem idola coluisse, hoc uero omnipotentem deum idcircoque solam ipsorum curam habuisse Iesum. ita dei omnipotentis cultura in tartara retrudit et filii eget auxilio, qui coluit patrem? sed uideris; consentiamus, inquam, hactenus in caelum reductos [*]( 3 cf. Luc. 23, 48 10 cf. Matth. 21. 31 12 cf. Ioh. 8, 6 sqq. 15 cf. Matth. 5, 55 ) [*]( 2 quemdam C 3 ipse SG eum om. L 5 tante S benedictionis b non tamen CSMG 8 ignora L ignouerit (ue 8. I. add. m. 3) Pb 9 superbę SG 10 gesserunt M gesserint C (in mg. a m. rec. gesser) in om. LCSG ininiustitia (sec. in a m. 2 8. I.) PM et om. C dephensam CL 12 horum (h 8. l.) S 18 quid (o in i corr. a m. 1) C 1.eum] enl C enim eum b 15 pluet SsJKiG 17 quurXC iudeorum C 19 presertim S 20 magis (s. 1.) G 21 abrahae CM et isaac b agis (g exp. m. 2) L 23 curam om. SG 24 detrudit C filio SG 25 consentiamus ed. Maurina: consentiam ut LCPSMGb hactenus (h s. t.) LS2 actenus CMG ) [*]( XXV. Aag oect. 6. ) [*]( 50 )
786
eos, non quia mererentur, sed quia uincat diuina clementia uim peccatorum.