Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Hic iam si quaeratis a nobis, nos unde sciamus apostolorum esse istas litteras, breuiter uobis respondemus inde nos scire, unde et uos scitis illas litteras esse Manichaei, quas miserabiliter huic auctoritati praeponitis. si enim et hinc uobis aliquis moueat quaestionem et scrupulum contradictionis. inpingat, dicens libros, quos profertis Manichaei, non esse Manichaei, quid facturi estis ? nonne potius eiusdem deliramenta ridebitis, qui contra rem tanta conexionis et successionis serie confirmatam inpudentiam huius uocis emittat? sicut ergo certum est illos libros esse Manichaei et omnino ridendus est, qui ex trauerso ueniens tanto post natus litem uobis huius contradictionis intenderit: ita certum est [*](4 iocunditate GLSb saporum (um 8. exp. em) 8 iocunditas LSGb 6 naribus Wįş (tuis exp. m. 2) S palpato L'SIPMGb uel similiter C 9 te ante offend. 8. I. S 10 tutius] totius Ltp. potius M 11 quicquam (c 8. 1. tn. 2 add.) L rephendere L 13 conareris CPSMGb 15 nos 8. l. S 16 istas (in tng. adscr.) S literas S 17 illas (s. 2) G manichei LC 19 questionem C scripulum LISIMIG 20 diCs S manichaei exp. M manichei LC 21 manichei L quideiusdem (s. I. a m. 1) C 22 ridebais L1 23 seriem SM (uirg. er.) seriem G huius uocis om. SG 24 libros om. SG manichei LC 25 extra uerso C transuerso (ns 8. I. a m. 2) M 26 manicheum L )

783
Manichaeum uel Manichaeos esse ridendos aut etiam dolendos, qui tam fundatae auctoritati a temporibus apostolorum usque ad haec tempora certis successionibus custoditae atque perductae audeant tale aliquid- dicere.