Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Huc accedit, quia ea dicta sunt in promissione paracleti, ut Manichaeum post tam multos annos uenientem ab ista suspicione prorsus excludant. quia enim post resurrectionem et ascensionem domini continuo uenturus erat spiritus sanctus, apertissime dictum est a Iohanne: spiritus enim nondum erat datus, quia Iesus nondum fuerat clarificatus. si haec itaque causa erat, ut non daretur, quia nondum erat clarificatus Iesus, procul dubio clarificato Iesu iam causa erat, ut statim daretur. nam et Cataphrygae se promissum paracletum suscepisse dixerunt et hinc a fide catholica deuiarunt conantes prohibere, quod Paulus concessit, et damnare secundas nuptias. quas ille permisit, sub his uerbis insidiantes, quia scriptum est de paracleto: ipse uos inducet in omnem ueritatem, quod uidelicet non omnem ueritatem Paulus et ceteri apostoli docuissent ac locum Cataphrygarum paracleto reseruassent. ad hoc et illud traxerunt, . quod Paulus ait: ex parte enim scimus et ex parte prophetamus; cum autem uenerit quod perfectum est, [*](11 Ioh. 7, 39 23 I Cor. 13, 9 sq. ) [*]( 1 mendositates (s fin. s. I. a m. 2) L antiquitioribus (ti exp. m. 2) L 3 (et 5) heresim LCSG 4 paraclaum LI paraclytum CS paraclitum G 6 uestram] tlm M 7 accedit (i in e corr. m. 2) LS accidit G paraclyti CS paraclai L1 paracliti G 8 manicheum LC pos t5 Ml tam.. C 9 suspitione LC suspicione (m er.) S (m exp.) P3 suspicionem G 12 glorificatus Lb 14 glorificatus C 15 catafriges C katafriges LPSMG cataphryges b 16 paraclytum CS paraclaum Lx paraclitum G a (8. I. a m. 2) LSM, om. G 19 paraclao Ll paraclito CSG 20 quod—ueritatem om. SG uidelicet et Mb uid. ęt P3 21 catafrigarQ LCM katafrigarum SMG 22 paraclao Ll paraclyto CS paraclito G 23 ait 8. I. M )

778
quod ex parte est, euacuabitur, ut scilicet ex parte sciens et prophetans apostolus dixerit: quod uult faciat; non peccat, si nubat, et ideo perfectum paracleti Phrygiae hoc euacuauerit. ad haec cum eis dictum fuerit, quod sint ecclesiae tanto ante promissae et toto orbe diffusae auctoritate damnati, respondent hinc etiam in se illud esse conpletum. quod de paracleto dictum est, quod mundus eum accipere non potest. nonne ista sunt, quae etiam uos dicere soletis: ipse uos inducet in omnem ueritatem et: cum uenerit quod perfectum est, quod ex parte est, euacuabitur et: mundus eum accipere non potest, de uestro Manichaeo esse praedictum? et quae tandem poterit haeresis exoriri sub paracleti nomine, quae non haec omnia uerisimiliter sibi audeat coaptare ? numquid enim est haeresis, quae non ueritatem se nominet et quanto est superbior, tanto magis se etiam perfectam nominet ueritatem, ut et in omnem ueritatem se polliceatur inducere et doctrinam apostolorum suo errori contrariam, quasi per illam uenerit, quod perfectum est, euacuare conetur? et quoniam tenet ecclesia, quod uehementius apostolus commendauit, si quis uobis euangelizauerit praeterquam quod accepistis, anathema sit', cum coeperit aliud adnuntians ab uniuerso orbe anathemari, continuo dicat: hoc est, quod scriptum est: mundus eum accipere non potest?