Unde ergo probare poteritis, quod a uobis exigitur, paracletum esse illum, a quo didicistis, quod euangelica scripta son sunt apostolorum? quandoquidem etiam nos [*](2 I Cor, 7, 36 9 Ioh. 14, 17 20 Gal. 1, 9 ) [*]( 3 si om. LPSG, (8. l.) M paraclai L] paraclyti C frigia & SG frygiae et P frigię C phrygię ex b 4 euacuerit SG 5 tanto—diffusae om. C auctoritatg danate b 7 paraclito CG 11 manicheo LC 12 predictum C (et 14) heresis LCS 13 paraclyti CSG paracliti L 16 perfecttl C 21 et accepistis SG cęperit S 22 anathemazizari (ziza s. Z. add. m. 2) M 26 paraclaum Ll paraclytum C paraclitum SG 27 sint C )
779
probamus non esse paracletum spiritum sanctum, nisi qui Iesu clarificato mox uenit. ideo enim nondum erat datus, quia Iesus nondum fuerat clarificatus. probamus etiam ipsum inducere in omnem ueritatem, quia non intratur in ueritatem nisi per caritatem; caritas autem dei diffusa est, ait apostolus, in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. docemus etiam non dixisse Paulum: cum uenerit quod perfectum est, nisi de perfectione illa, quae in perceptione uitae aeternae futura est. hoc enim cum loqueretur, uidemus enim, inquit, nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. hic certe nisi aperte insanire uolueritis, fatebimini non uos uidere deum facie ad faciem. non ergo ad uos uenit illud, quod perfectum est. hoc enim modo plane quid de hac re senserit, satis apostolus explicauit . nec futurum est hoc sanctis, nisi cum factum fuerit, quod etiam Iohannes dicit: filii dei sumus, et nondum adparuit, quid erimus. scimus, quia, cum adparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est, tunc introducente in omnem ueritatem spiritu sancto, cuius nunc pignus accepimus. quod autem dictum est: mundus eum accipere non potest, de his utique dictum est, qui solent in scripturis mundi nomine appellari, amatores mundi uel inpii uel carnales, de qualibus dicit apostolus: animalis autem homo non percipit, quae sunt spiritus dei. de hoc enim mundo esse dicuntur, quamdiu non possunt sapere amplius quam sunt ista corporea, quae in hoc mundo senserunt; sicut nec uos aliud sapitis, qui, cum lucem istam solis et lunae miraremini, talia uobis omnia diuina finxistis auctore illo uaniloquo, quem decepti
[*]() [*](5 Rom. 5, 5 10 I Cor. 18, 10 sqq. 16 I Ioh. 3, 2 24 I Cor. 2, 14 ) [*](1 quia b Bnondumiesus SG. 7 docemux b 10 inquid Ll 11 enigmate LCS G hiijc (n exp. m. 2) L 12 fatemini LCSMGb 13 illud (t corr. in d) S 17 quid] quod CP scimus autem b 19 jytrgintroducente SG intro ducente PM 20 accipimus LsSMGb 28 mirarg iinitalia S mirarem initalia G ) 780
et deceptores paracletum dicitis. proinde nullo modo ualentes ostendere, quomodo sit ille paracletus, non est, unde doceatis firmissima aliqua auctoritate uos conperisse, quemadmodum haec scripta euangelica, ex quibus non omnia uultis accipere, non sint apostolorum Christi. restat ergo, ut dicatis hoc uos ea ratione conperisse, quia talia ibi sunt, quae Christi gloriam decolorent, scilicet quia natus ex uirgine ibi narratur, quia circumcisus, quia pro illo oblatum sacrificium, quod tunc offerebatur, quia baptizatus, quia temptatus a diabolo est.