Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Uos ergo iam dicite, quare non accipiatis omnia ex libris noui testamenti: utrum quia non sunt apostolorum Christi, an quia praui aliquid docuerunt apostoli Christi. respondetis: quia non sunt apostolorum Christi. nam illa uox altera paganorum est, qui dicunt apostolos Christi non recta docuisse. uos ergo quid dicitis? unde ostenditis scripturas illas non ab apostolis ministratas ? respondetis: quia multa sunt in eis et inter se et sibi contraria. omnino falsissimum est; uos non intellegitis. nam quicquid tale protulit Faustus, quod ita uobis uideretur, ita non esse monstratum est; et quicquid tale a uobis prolatum fuerit, hoc docebimus. quis autem ferat lectorem uel auditorem scripturam tantae auctoritatis facilius quam uitium suae tarditatis audere culpare? an hoc dicitis uos paracletum docuisse scripturas istas apostolorum non esse, sed sub eorum nominibus ab aliis esse conscriptas ? hoc saltem docete istum ipsum paracletum esse, a quo didicistis haec apostolorum non esse. an dicetis: ipsum Christus promisit et misit? respondetur uobis: omnino istum Christus nec promisit nec misit; et simul ostenditur, quando miserit, quem promisit. quod ergo eum Christus miserit, hoc probate. unde adseritis personam uestri auctoris uel potius [*]( 5 cf. Act. 2 ) [*]( 1 promissum b o omnitl b 6 accepervut (v s. tZp. e m. 1) S 9 ergo om. SG 11 parui SlG 14 quod GCSM2 16 omnino (n s. I.) S 17 quicquid (quic s. I.) L2p-J$2 quid MG 21 uicium L 22 (et 24) paraclaum LlMx paraclytum CS paraclitum G 24 saltim LSMG docere b paraclitum SG 25 didicistis (s (in. s. I.) 8 27 nec misit in ras. C 29 assertis b )

776
deceptoris? respondetis ex euangelio uos probare. ex quo euangelio ? quod non totum accipitis, quod falsatum esse uos dicitis. quis ergo testem suum prius ipse dicat falsitate esse corruptum et tunc producat ad testimonium? si enim, quod uultis, ei credimus, et quod non uultis, ei non credimus, iam non illi, sed uobis credimus. si autem uobis credere uellemus, testem a uobis non exigeremus. deinde paracletus sic est promissus, ut diceretur: ipse uos inducet in omnem ueritatem. quomodo uos autem ille inducet in ueritatem, qui uos docet Christum esse fallacem? huc accedit. quia si omnia, quae de promissione paracleti in euangelio leguntur, talia esse demonstraretis, ut non omnino nisi de Manichaeo uestro possent intellegi, sicut ostenduntur in prophetis ea esse dicta de Christo, quae in alium cadere omnino non possint, tamen cum ea de his codicibus proferretis, quos dicitis infalsatos, hoc ipsum illic falsum et a corruptoribus maioribus uestris inmissum esse diceremus, quod illic de Manichaeo sic scriptum legeretis, ut et alio intellegere non possemus . quid faceretis, dicite mihi, nisi clamaretis nullo modo uos potuisse falsare codices, qui iam in manibus essent omnium christianorum ? quia mox ut facere coepissetis, uetustiorum exemplarium ueritate conuinceremini. qua igitur causa a uobis corrumpi non possent, hac causa a nemine potuerunt. quisquis enim hoc primitus ausus esset, multorum codicum uetustiorum conlatione confutaretur, maxime quia non una lingua, sed multis eadem scriptura contineretur. nam etiam [*](8 Ioh. 16, 13 ) [*](6 uelimus LIPBGb uellemus (e alt. 8. I.) M nellemus (i in e corr. et 1 s. I. add. m. 2) L 7 deinde ita (ita s. 1. a m. 2) L paraclaus LK paraclitus CSG ante Me s. add. in L sic om. L 9 autem uos C . 10 accedit (i in e corr. m. 2) LSM accidit G 11 paracliti GC paraclyti S paraclati (a pr. s. I.) Lx 12 demanicheo CL 18 possint Lx possit SG possunt Plb 14 dicta esse C 15 proferetis LXCSG dicis b 18 manicheo LCS alio (0 8. exp. a m. 1) C 21 quia] quod C 22 qu.a (i er.) L 23 a (s. I. a m. 2) L hac] haec SG neminem LSP3 neminem G 25 conlatione (m er.) L )
777
nunc nonnullae codicum mendositates uel de antiquioribus uel de lingua praecedente emendantur. ita ergo aut cogimini ueraces illos codices continuo, et continuo euertent haeresim uestram, aut si fallaces eos dixeritis, eorum auctoritate paracletum non poteritis adserere, et uos euertistis haeresim uestram.