Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Nulla ergo conparatio est, quam Faustus obtendit, ita uobis paracletum ex nouo testamento, quod credatis, elegisse. et quod respuatis, demonstrauisse, cum ipse nouo testamento fuerit prophetatus, sicut nobis Christus fecit ex uetere, quo similiter prophetatus est. huc enim aliqua uerisimili ratione diceretur, si esset aliquid in ueteris testamenti libris, quod nos diceremus non recte dictum, non diuinitus iussum, non ueraciter scriptum. nihil horum dicimus, sed accipimus omnia, siue quae obseruamus, ut recte uiuamus, siue quae non obseruamus, ut tamen et ipsa tunc in prophetia iussa et obser- - uata nunc iam conpleri uideamus. deinde paracletum sicut promissum legimus in iis libris, quorum non omnia uultis [*](7 cf. Sap. 9, 15 ) [*](1 quemammodum L 2 recusauerint b 3 sancti] xpi SG 4 (et 9) rephendere CS 5 hodie (i s. I. a m. 1) C praeciperit LISG praeceperit (i in e m. 2 corr.) LM 6 praeciperat LSl habet C 7 humanum] hominum LSMG 8 animA (,..... add. Mt. 2) L 9 diuina L 11 praesertim (in mg. i. e. maxime) M 12 se] sic LMG se (e ex i corr.) S aliud se C praecepturam S1 14 paracletum L1 paraclytum S paraclituni CG creditis C 15 ipse] ipso LCSMPXG 16 ueteri (e in i mut.) M quod 3 17 uerisimile LWM1 18 aliquit M 19 diuinitus s. l. S 22 et tamen LPSMGb 23 iam om. SG paraclaum Lv paraclitum CG paraclytum S 24 his CSMGb )

775
accipere, ita et missum legimus in eo libro, quem nominare etiam formidatis. in actibus quippe apostolorum, sicut saepe et paulo ante commemoraui, apertissime legitur missus die pentecostes spiritus sanctus, qui etiam opere manifestauit, quis esset. linguis enim omnibus locuti sunt, qui eum primitus acceperunt, ut hoc etiam signo promitteret in linguis omnibus, hoc est in omnibus gentibus futuram ecclesiam, quae illum sicut patrem et filium uerissime praedicaret.