Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

AUGUSTINUS respondit: Audi ergo, quod confiteris te non uidere, qua mente aut consilio hoc aduersum uos capitulum proferamus . non quod a carnibus abstineatis; nam [*]( 1 preconio G caecinerunt M cecinerunt C caecinernnt (a erp. m. 2) L 2 faciendarum Cb faciundarum Ll S hos] hoc LSMG 4 ex] a b canone (in mg. add.) G 5 doctrinas (o in ras.) L num] non C 9 teclam LCSG 13 solos GCSP1 18 nos] hos b 19 permanant Cl inuitas Cb 20 nouimus] nabimus C 22 igitur (i init. s. I.) S 24 quoq: SG 27 Cap. LVnn LPSMG Agustinus L te om. C )

753
hoc a quibusdam et primi patres nostri fecerunt, sicut commemoras — non tamen ea damnandi, sed significandi gratia, quod non intellegitis, et unde iam quantum sufficere uidebatur, in superioribus partibus operis huius locutus sum — et christiani,. non haeretici, sed catholici edomandi corporis causa propter animam in orationibus amplius humiliandam, non quod illa esse inmunda credant, non solum a carnibus, uerum a quibusdam etiam terrae fructibus abstinent, uel semper, sicut pauci, uel certis diebus atque temporibus, sicut per quadragesimam fere omnes, quanto magis quisque uel minus seu uoluerit seu potuerit. uos autem ipsam creaturam negatis bonam et inmundam dicitis, quod carnes diabolus operetur faeculentiore materia mali, ac per hoc eas tamquam inmundiora et truculentiora dei uestri uincula exhorrentes abicitis. auditoribus autem uestris, quos tamquam distinctos a genere sacerdotum dixisti, secundum ueniam haec edenda conceditis; sicut quibusdam concedit apostolus secundum ueniam non omnem concubitum coniugalem, etiam qui fit sola causa generandi, sed eum, qui fit per incontinentiam, sed tamen cum coniuge. neque enim conceditur secundum ueniam nisi peccatum. hoc uos de omni carnium cibo sentitis, hoc et ipsi ab haeresi uestra didicistis et uestros auditores docetis; sed illis, quod sit ignoscendum, propter quod uobis necessaria ministrant, ut dixi, conceditis, non dicentes non esse peccatum, sed peccantibus ueniam largientes; uos autem ab omni tali tamquam mala et inmunda contagione [*](20 cf. I Cor. 7, 5 sq. ) [*]( 1 a] in SG1 5 catholica BIGI catholice C1 6 rationibus GLlSb humiliandtt Mb humiliandi (a in ras. ex u) L 7 immunda L'I. carnibua (in ras.) SG1 criminibus Gl 11 tilt. seu (s. l. a m. 2) S 12 immttndam L* 13 fecnlentiore (r ex n corr. tAd.) CP, (ore in raa.) L fetulentiore S fętulentiore G feculentiorem ateria* M1 14 tratulentiora S 16 ueniiL (- add. m. 2) L hec C tedenda (a ape m. 2) L 18 coniugalem (i 8. l.) C 20 com (B. o a m. 1 u) L 22 heresi LCSG conditores (8. cen a m. 1 au add.) S auditores (au in ras.) G 25 largi*entes S 26 mala (a fin. in ras.) C contagione C: cogitatione (m er.) LM, (m exp.) GF13 cogitatione Sb ) [*]( XXV. Aug. aect. 6. ) [*]( 48 )
754
abstinetis . ac per hoc illud, quod sequitur ea uerba apostoli, quibus commemorationem huius capituli terminasti, ipsum est -omnino, quod nos facit hoc testimonium uobis obicere: quod et tu, puto, sciebas, ut ea uerba primo non poneres et nobis in extremo diceres: qua mente aut consilio hoc aduersum nos capitulum proferatis, ego non uideo, cum hoc ipsum nostrum consilium tacere quam commemorare malueris. cum enim apostolus dixisset: abstinentes a cibis, quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, secutus ait: et iis, qui cognouerunt ueritatem, quoniam omnis creatura dei bona est, et nihil abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per uerbum dei et orationem. haec sunt, quae negatis; hoc animo. hac uoluntate, hac opinione ab escis huiusmodi temperatis, quod non significatione, sed natura malae et inmundae sint. qua in re creatorem earum sine dubio blasphematis; hoc est, quod pertinet ad doctrinam daemoniorum. nolite ergo mirari hoc de uobis tanto ante a sancto spiritu prophetatum.