Aut si Moyses uobis et prophetae, cum escas diiudicant, dei legem sancire uidentur et non daemoniorum; si Danihel in spiritu sancto obseruauit tres hebdomadas; si Ananias, Azarias et Misahel pueri diuinae mentis instinctu oleribus uti maluerunt et leguminibus; si denique in uobis quotquot abstinent, non a daemoniis inpulsi id faciunt; si quadragesima sine uino et carnibus non superstitiose a uobis, sed diuina lege seruatur: uidete, quaeso, uidete, ne summae dementiae hoc sit a Paulo dictum putare, quod daemoniorum doctrina sit abstinentia omnis ciborum, et prohibentes nubere, quemadmodum nec illud, quod dicit etiam uirgines dicare Christo daemoniorum esse doctrinas . quod uos perinde sine consideratione legentes ut cetera ad nos subinde respicitis nec uidetis hinc et uirgines uestras daemoniorum doctrina captas notari et uos esse antistites daemoniorum. qui certatim semper ad hanc eas incitetis professionem suasionibus uestris, ut paene iam maior in ecclesiis omnibus uirginum apud uos quam mulierum numerositas habeatur? quid ergo non et uos iam [*](1 loqui b habentes Lb 5 corfirment SG* scyta L 7 cuncta L paenitns LM 9 si et] etsi C sepias SG 10 ipsi L 15 ebdomadas LCSMG annanias L 16 misael CM holeribus (h s. l.) SMG 17 quodquod (utrumq. d in t a m. 1) C 18 damonibus b 19 auperstitiosae S superstitiosae G 20 summe C 22 prohibere M 28 dicare SlGx )
751
desistitis a talibus inceptis? quid in fraudem miseras inducitis filias hominum, si non in eis Christi uoluntas inpletur, sed daemoniorum? et tamen hoc nobis primo respondeatis uelim, utrum omnino uirgines facere doctrina sit daemoniorum, an solum per prohibitionem facere nubendi ? si per prohibitionem, nihil ad nos; nam et ipsi tam stultum iudicamus? inhibere uolentem quam nefas et inpium satis nolentem cogere; si uero fauere huic quoque proposito et non reluctari uolenti id quoque doctrinam putatis esse daemoniorum, taceo nunc uestrum periculum, ipsi iam timeo apostolo, ne daemoniorum doctrinam intulisse tunc Iconium uideatur, cum Theclam obpigneratam iam thalamo in amorem sermone suo perpetuae uirginitatis incendit. quid uero et de magistro ipso dicemus ac sanctimoniae totius auctore Iesu et huius ipsius professionis puellarum caelite sponso, qui in euangelio tria genera taxans spadonum, unum natiuum, alterum facticium, tertium uoluntarium, eis tamen palmam adtribuit, qui se ipsos, inquit, spadones fecerunt propter regnum caelorum, significans uirgines et pueros, qui nubendi ipsa a cordibus suis exsecta cupiditate spadonum uice in eius ecclesia semper tamquam in domo regia conuersentur ? quid ergo ? et hoc uobis doctrina uidetur esse daemoniorum et in seductorio spiritu dictum? et quis erit alius in deo loquens, si Paulus et Christus daemoniorum probantur fuisse sacerdotes? mitto enim ceteros eiusdem domini nostri apostolos, Petrum et Andream, Thomam et illum inexpertum Ueneris inter cetero» beatum Iohannem, qui per diuersa possessionem boni istius
[*]( 18 Matth. 19, 12 . ? ) [*]( 1 incoeptis M incQeptis G inaeptia (co er.) S fraudem (r ex I fact.) C 5 (pr.) prohibitionS (^ add. m. 2) L 8 fauere LIMIG 10 timeo (i 8. I. add. m. 2) L 11 intullisse C teclam LCSG tedft M 12 amore Cb amore (~ ddd. m. 2) L 13 incedit SaLaPaMaG' decemus słG 14 aanctimonu Jtf 15 celite LMX coelice b 16 tercium C 17 jųqųįt (exp. m. 2) L 21 hęc b 22 seductorii Lt 24 demoniorum C 25 eiusdem] eius SI G 26 thoman L 27 baeatum S professionem (corr. m. 3 ex possessionem) Pb ) 752
inter uirgines ac pueros diuino praeconio cecinerunt formam nobis atque adeo uobis ipsis faciundarum uirginum relinquentes. sed hos quidem, ut dixi, praetereo, quia eos uos exclusistis ex canone facileque mente sacrilega uestra daemoniorum his potestis inportare doctrinas. num. igitur et de Christo eadem dicere poteritis aut de apostolo Paulo, quem similiter ubique constat et uerbo semper praetulisse nuptis innuptas et id opere quoque ostendisse erga sanctissimam Theclam? quodsi haec daemoniorum doctrina non fuit, quam et Theclae Paulus et ceteri ceteris adnuntiauerunt apostoli, cui credi iam poterit hoc ab ipso esse memoratum, tamquam sit daemoniorum uoluntas et doctrina etiam persuasio sanctimonii ? non ergo est interim, quod uos existimetis solis hortamentis uirgines facere et non prohibitione nubendi. nobis enim quoque hoc ipsum insitum est . et demens profecto ille, non tantum stultus putandus est, qui id existimet lege priuata prohiberi posse, quod sit publica concessum; dico autem hoc ipsum nubere. quapropter et nos hortamur quidem uolentes, ut permaneant, non tamen cogimus inuitos, ut accedant. nouimus enim, quantum uoluntas, quantum et naturae ipsius uis etiam contra legem publicam ualeat, nedum aduersus priuatam, cui respondere sit liberum "nolo." si igitur hoc modo uirgines facere sine crimine est, extra culpam sumus et nos; sin quoquo genere uirgines facere crimen est, rei estis et uos. iam qua mente aut consilio hoc aduersum nos capitulum proferatis, ego non uideo.