Iterum si ad uirginitatem sic adhortaremini, quemadmodum hortatur apostolica doctrina — qui dat nuptum, bene facit, et qui non dat nuptum, melius facit — ut bonum esse nuptias diceretis, sed meliorem uirginitatem, sicut facit ecclesia, quae uere Christi est ecclesia, non uos spiritus sanctus ita praenuntiaret dicens: prohibentes nubere. ille enim prohibet, qui hoc malum esse dicit, non qui huic bono aliud melius anteponit. denique uos eum praecipue [*](8 I Tim. 4, 3 sqq. 21 I Tim. 7, 38 25 I Tim. 4, 3 ) [*](5 mente. aut (aut in ras.) C 7 ipstl* (~ add. m. 2 et t eras.) L 10 his JjCSGb 15 temperantis Ll temperantes V 16 nature SlG male (8. e a m. 1 a) S, C inmunda SG inmnnde C inmunda (ae ex a corr. m. 2) L 18 demoniorum C hoc// L 20 hortaremini b 22 nuptum om. S fecit (7 23 ionuptias (txp. in m. 2) L diceris Ll diceretis (ti 8. I.) L2 dicere. b 24 ecclesiam P2SG ecclesiam M 25 pronunciaret C 27 praedpntc (tZp. m. 2) L )
755
concubitum detestamini, qui solus honestus et coniugalis est et quem matrimoniales quoque tabulae prae se gerunt, liberorum procreandorum causa: unde uere non tam concumbere quam nubere prohibetis. concumbitur enim etiam causa libidinum, nubitur autem nonnisi filiorum. nec ideo nos dicatis non prohibere , quia multos uestros auditores in hoc oboedire nolentes uel non ualentes salua amicitia toleratis. illud enim habetis in doctrina uestri erroris, hoc in necessitate societatis. hinc est, quod paulo ante distuleram dicere, cur uobis mors Christi uisa sit uel fallax et simulata praedicanda et non etiam natiuitas. mortem quippe tamquam separationem animae, id est naturae dei uestri a corpore inimicorum eius, hoc est a figmento diaboli, praedicatis atque laudatis . ac per hoc rem dignam fuisse credidistis, quam Christus etsi non moriens, tamen mortem simulans commendaret. in natiuitate autem quia non solui, sed ligari potius deum uestrum creditis, hanc nec saltem fallaciter imaginatum Christum credere uoluistis, ita ut non sic uobis Maria displiceret, si concubuisset et non concepisset, quomodo displicet, quia non concubuit et tamen peperit. uidetis ergo multum interesse inter hortantes ad uirginitatem bono minori bonum amplius praeponendo, et prohibentes nubere concubitum propagationis, qui solus proprie nuptialis est, uehementius accusando; multum interesse inter abstinentes a cibis propter sacramenti significationem uel propter corporis castigationem et abstinentes a cibis, quos deus creauit, dicendo, quod eos deus non creauit. proinde illa doctrina est prophetarum et apostolorum. haec daemoniorum mendaciloquorum.
[*]( 1 deteatamini (a sup. i) C 3 uero b 5 uos b non (s. l. a m. rec.) C 7 amicitia (ia in ras.) S 9 hinc (c s. I. add. m. rec,) C quur L 11 natiuitatis (ti expo m. 2) L 13 ac] hac C 16 solui* (B uid. er.) C • 17 saltim L 18 sic G .21 prohibentes. (h 8. l.) S ' 22 propagationis (tio s. I. add. m. 2) S propriae CSMG propriae (a up. m. 2) L 28 nubtialis M 24 sacramenti C: sacrati LMGb. (in ras.) S ) [*]( 48* ) 756