Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
De uobis uero quid dicam? id est de christianioribus apud uos, quorum nonnulli quidem porcina, plerique uero quadrupede omni, alii etiam cuncto animali penitus abstinent, fertque ob hoc in oculis eos omnis ecclesia et summa cum ueneratione suscipiens solum non deos existimat. nec uidetis, indociles, quia si hoc uerum et ab apostolo dictum testimonium est, daemoniorum et ipsi sunt ludificati doctrinis. quid uero et de illo dicemus, quod sane frustrari quis audeat aut abnegare, cum constet hoc inter omnes et aeque per orbem terrarum quotannis omni cum studio celebratur in conuentu catholico? dico autem quadragesimam. quam qui inter uos rite obseruandam putauerit, abstineat necesse est omnibus his, quae capitulum hoc a deo ad percipiendum nobis creata dicit et daemoniorum insuper doctrinam uocat abstinentiam praedictorum. quid ergo et uos, carissimi ? ritune tunc daemoniorum uiuitis, cum haec a uobis passionis Christi celebrantur mysteria et seductorii spiritus fraude capimini et in hypocrisi [*](6 cf. Dan. 10, 2 Bq. ) [*]( 1 p quod h 2 religio b 3 a lege SG 4 ih martyribus (in 8. l.) S immartyribus M 5 adsacuti SG daemoniorum GISx demonioram C 6 apostoli esse C 7 ebdomadis LCSMG 11 christianioribus (tert. i «. J.) C 12 aput M 14 ferque Z.1 fereque b omnis eos C acclesia C 15 existimant SIG 17 est om SG demoniorum C 18 audeat (e in ras.) SG7 20 quot annis C quodannis Lb omni Lf (bus add. m. 2) 24 demoniorum C 26 passiones.. Lt 27 misteria C mysterio 81 etse ductorii C hypocrisi* (n er.) L )