Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Est uero et aliud de tribus pueris apud uos in Danihele, [*](21 cf. Leu. 11, 6 sqq. 28 cf. Dan. 1, 12 ) [*]( 1 seductoris L' demoniorum C hipocrisi S hypocrisi. (n er.) L(;! hypocrisin C 10 est uobis SG 11 et ipsi C 12 demonio C hac) haec LIB.IMGb tenus enim C tenus iHf1 (in mg. tenemus) M ant et] autem Pb 13 dampnati CM 14 absoluit 01 15 sacerdotale Lx genus hominum C 18 antistibus L'SIMG 19 generi] coetui b 20 ericina C 25 damnaberis Zi1 ration L Cuictus C 28 danihelo SGLI )
749
quo uehementer perinde confundemini, si istud constiterit a cibis abstinere daemoniorum esse religionem. illi enim non tantum ab interdictis lege sed etiam a concessis abstinuisse leguntur: quos uehementer mirari soletis et in martyribus numerare, cum sint et ipsi doctrinam adsecuti daemoniorum, si hoc esse apostoli testimonium constat. ad haec et Danihel ipse tribus hebdomadis dierum ieiunasse se perhibet et carnem non edisse nec bibisse uinum, dum exoraret pro populo suo. quid ergo ? et hic in doctrina se daemoniorum magnificat et de seductorii spiritus commento gloriam captat?