Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

LIBER TRICESIMUS.

FAUSTUS dixit: De uobis iam dudum Paulus scripsit, quia discedent quidam a fide intendentes spiritibus [*]( 26 I Tim. 4, 1 sqq. ) [*]( 1 celebes Z1 celibes S cęlibes G congugati (sup. g i a 'tn. 1) C 2 sic eis] siccis (in mg. successionis) G 3 illę C modus b 4 libidini... L 8 honestate GLaSaMa 11 ut] & LCsb 12 afferret LSGbfpl avferret (v sup. exp. f a m. 11 CP3 15 eo] ego Z1 ergo b 21 quia (i s. I.) S qui] quia PSMG 23 heretico LC I 25 Cap. LVTII LPSMG 26 d?sce*dent (corr. ex descendent) SM descendent StMIG descedent P )

748
seductoriis, doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentes mendacium, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis, quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus. numquam plane tibi ego haec ab apostolo dicta esse consenserim, nisi antea confitearis ipse Moysen et prophetas doctrinas adtulisse daemoniorum et seductorii spiritus ac maligni fuisse interpretes, qui a porcina et ceteris carnibus, quas inmundas uocant, sollicite doceant abstinendum. de his ergo primo deliberandum uobis est et diu multumque cogitandum, haec quid debeant accipi, in deone ipsi haec. an in daemonio locuti uideantur. hac enim tenus aut et Moyses et prophetae nobiscum damnati erunt aut et nos cum illis absoluti. neque enim iusta haec nunc uestra sententia est, ut nos quidem, qui solum in plebe sacerdotale hominum genus censeamus a carnibus abstinere debere, daemoniorum doctrinae uideamur uobis assectatores; uestros uero prophetas atque ipsum adeo Moysen, qui primus non antistitibus solum, sed omni confuse hominum generi suilla interdixerit et leporina et hericina carne et sepiis ac lolliginibus ceterisque generibus piscium carentibus squama, non in spiritu seductorio hoc nec in doctrina daemoniorum, sed in deo potius et in sancto spiritu locutos esse arbitremini. igitur ut hoc tibi interim Paulum dixisse concedam, uictus tamen abs te non ante fuero, quam tu Moysen damnaueris et prophetas, ut quod ratione conuictus et ueritate numquam fortasse fecisses, id nunc uentris causa facere uidearis, blasphemare Moysen.