Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Absit autem, ut sit in membris sanctorum etiam genitalibus aliqua turpitudo. dicuntur quidem inhonesta, quia non habent eam speciem decoris, quam membra, quae in promptu locata sunt. sed uidete, quid dicat apostolus, cum ex ipsa membrorum corporis nostri unitate atque conpage caritatem persuadet ecclesiae. multo magis, inquit, quae uidentur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt; et quae uidentur uiliora esse corporis, his abundantiorem honorem circumponimus; et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent; quae autem honesta sunt nostra, non opus habent; sed deus temperauit corpus ei, cui deerat, maiorem honorem dans, ut non essent scissurae in corpore. inlicitus itaque et temperantiae legibus non subiectus membrorum illorum usus est turpis, non ipsa membra, quae non solum in excellenti [*]( 1 cf. Matth. 1, 25 Luc. 2. 7 2 cf. Matth. 2, 11 Marc. 8, 32 Luc. 2, 33 Ioh. 2, 1 19 I Cor. V2, 22 sqq. ) [*]( 1 Mariae om. SG 2 predicare C 3 mattheus LC 5 putauit Ll O 9 quur LC q** M 10 uideatur SM 11 saltim L 12 sermon L 18 compage L 20 menbra SG infirmiora (a corr. ex e) 8* 21 his G1 habundantiorg (-- add. m. 21 L habundantiorem CGMS1 22 in honesta C' 26 scis surg C inlicitus Ml 28 turpis (b t» p .mut. m. 1) C )

747
integritate caelibes et uirgines seruant, sed ipsi coniugati sancti patres ac matres sic eis generationi tantummodo consulentes utebantur, ut ille naturalis motus nullo modo turpis esset, qui non libidini, sed rationi seruiret. quanto magis ergo in sancta uirgine Maria, quae Christi carnem fide concepit, nihil habuerunt turpitudinis membra, quae nec humano licitoque conceptui, sed diuino tantum partui seruierunt? merito plane sic honestata, ut nobis Christum, quem cordibus integris credendo conciperemus et confitendo quodammodo pareremus, etiam corporaliter seruata integritate transfunderet. nullo modo enim Christus matrem nascendo faceret deteriorem, ut cui munus fecunditatis adtulerat, decus uirginitatis auferret. haec ueraciter, non fallaciter facta sunt; sed noua sunt, sed insolita sunt, sed contra naturae cursum notissimum sunt, quia magna, quia mira, quia diuina et eo magis uera, certa, firmata.

Et angeli, inquit, uisi et locuti sunt, quamuis nati non fuerint. quasi nos dicamus Christum, nisi nasceretur ex femina, nec uideri nec loqui potuisse. potuit, sed noluit; et hoc melius est, quod uoluit. hoc autem eum uoluisse ideo certum est, quia hoc fecit, qui nihil necessitate sicut deus uester faceret, sed omnia uoluntate. hoc uero eum fecisse ideo non dubitamus, quia non cuiquam haeretico, sed eius euangelio credimus.