Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
An illud, quod adiunxit, uos mouet adhuc? quamuis nec sic quidem. inquit. dignum erit et ex utero natum credere deum et deum christianorum. quasi nos ipsam diuinam naturam ex feminae utero extitisse credamus. nonne modo commemoraui apostoli testimonium, ubi ait de Iudaeis: quorum patres, et ex quibus Christum secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula? Christus ergo dominus et saluator noster filius dei uerus secundum diuinitatem, et filius hominis uerus secundum carnem, non ex eo, quod est super omnia deus benedictus in saecula ex femina natus est, sed ex illa infirmitate, quam suscepit ex nobis, ut in ea moreretur pro nobis et eam sanaret in nobis; non ex forma dei, in qua cum esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, natus ex femina est. sed ex forma serui, quam accipiendo semet ipsum exinan uit. neque enim ob aliud exinanisse se dictus est nisi accipiendo formam serui, non amittendo formam dei. illa enim natura, qua in forma dei aequalis est patri, incommutabiliter permanente suscepit mutabilem nostram, per quam de uirgine nasceretur. uos autem, cum carnem Christi uirginali utero committere horretis, ipsam diuinitatem dei non tantum hominum, sed et canum porcorumque uteris commisistis, semel [*]( 21 Phil. 2, 6 sq. ) [*]( heretico LC 8 fautus S 9 adduc Gl 10 et om. SMG natum om. Cb 11 nos] non Ll 12 femine L 13 iudeis C 14 ..f\X S ęţ ex G 21 dei] nobis b rapina LS rapixia M 23 ipsum om. C 26 est orn. C 28 cum qui cum SG 30 et ] etiam C )