Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Quapropter quoniam id. quod Faustum de generationum diuersitate permouit, quia in duobus patribus intellegendis hic nodus erat, intellecta natura et adoptione solutum est. frustra se uoluit ad duos euangelistas conferre et ab aliis duobus auferre, magis offensurus, ad quos se contulisset, quam eos, a quibus abstulisset. non enim amant sancti suos electores, si suorum sociorum eos inuenerint desertores. unitate enim gaudent et in Christo unum sunt; et si alius aliud et alius aliud, aut alius aliter et alius aliter: uera tamen [*](12 Matth. 18, 22 ) [*]( 1 (et 5) quur LC mattheus L matheus C 7 mattheum L 8 terJ inter L degerantur L tamquam] tam b 9 apparet L 10 post lucam add. generationum Lb 12 remissionem PMb 13 etiam] usque Pb 15 quodam] quod L quodS (ã 8. I.) G. om. C 16 ipsi (corr. ex ipse) C 18 intraretis] inueniretis SG 25 unitate //// autem (enim uid. er.) SG 26 aliud I aliquid LCSGWb )