Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

LIBER QVARTUS.

FAUSTUS dixit: Accipis testamentum uetus? si est mihi in eo hereditas, accipio; si non est, non accipio. inprobitas enim haec quidem nimia est usurpare tabulas. quae testentur exheredatum. an ignoras testamentum uetus Chananaeorum terram repromittere, sed eam tamen ludaeis, id est circumcisis et sacrificantibus et abstinentibus a porcina ac reliquis carnibus, quas inmundas Moyses appellat, sabbata obseruantibus et azymorum sollemnitatem ac reliqua huiusmodi, quae eius ipse testator eis obseruanda mandauit? quae quia christianoram placuere nemini — neque enim quisquam nostrorum ea custodit — dignum est, ut cum refusa hereditate reddamus et tabulas. haec ergo causa est, cur ego testamentum uetus abiciendum puto, nisi tu me prudentius aliquid doceas. secunda uero causa est, quod tam etiam misera eius et corporalis ac longe ab animae commodis hereditas est, ut post beatam illam noui testamenti pollicitationem, quae caelorum mihi regnum et uitam perpetuam repromittit, etiam si gratis eam mihi testator suus ingereret, fastidissem.