Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

FAUSTUS dixit: Accipis ergo generationem ? equidem conatus diu sum hoc ipsum, qualecumque est;, persuadere mihi, quia sit natus deus, sed offensus duorum maxime euangelistarum dissensione, qui genealogian eius scribunt, Lucae et Matthaei, haesi incertus, quemnam potissimum sequerer. fieri enim posse putabam, ut, quia praescius non sum, quem mentiri existimarem, ipse diceret uerum, et quem uera loqui, ipse forsitan mentiretur. infinita ergo eorum praetermissa lite et interminabili mihi ad Iohannem Marcumque me contuli nec inpariter a duobus ad duos, et ab euangelistis ad eiusdem nominis professores. quorum mihi principia interim non [*]( 23 cf. Matth. 1, 1 sqq. Luc. 3, 23 sqq. ) [*]( onatureiC 7saltimLSG tota(inmarg.add.)8 stam]ia& 9 grece LC 20 cap. VI LSPMG 23 genealogiam SMCG 24 matthei L mathęi C htCsi (a er.) M 25 presciusL 29 ad (ante eiusdem)] et b 80 interim om. C )

262
inmerito placuerunt, quia nec Dauid nec Mariam inducunt nec Iosephum, sed Iohannes quidem in principio fuisse uerbum dicit et uerbum fuisse apud deum et deum fuisse uerbum. Christum significans; Marcus uero, euangelium, inquit, Iesu Christi filii dei, tamquam Matthaeum exprobans, qui posuerit filium Dauid. nisi forte alterum hic et alterum ille adnuntiat Iesum. haec ergo ratio est, qua ego non accipio Christum natum. tu uero, si tantus es, ut hanc mihi adimas offensionem, effice, ut inter se ipsi conueniant, et utcumque succumbam, quamuis ne sic quidem dignum erit ex utero natum credere deum et deum christianorum.